Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. qua noua tecta sedent, multi meminere locorum;
  2. nam breue tempus id est, ex quo sunt omnia coepta,
  3. quae modo facta manent; annis sudata duobus
  4. tertius explicuit prece sanctorum atque ope Christi.
  5. pars spatii breuis hortus erat, pars ruderis agger,
  6. quem conlata manus populo curante remouit
  7. et uiles holerum cum sentibus eruit herbas,
  8. ut nitido purgata patesceret area dorso,
  9. quae modo marmoreis ornato iugere saxis
  10. late strata nitet, cultus oblita priores.
  11. quam bene mutauit speciem! post stercoris usum
  12. marmoris ornatum; Parias post uilia conchas
  13. brassica fert et splendet aquis quae sorde nitebat.
  14. quonam igitur nunc ista modo mihi fabrica formam
  15. praebebit, qua me colere aedificare nouare
  16. sensibus et Christo metandum ponere possim?
  17. prompta quidem ratio est, quae sit mea terra, quod in me
  18. rudus et unde meo spinae nascantur in agro.
  19. terra cor est, culpae praui sunt rudera cordis;
  20. luxus iners, inpurus amor, maculosa libido