Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. deterso ueteris uitae squalore nouari
  2. mente pia Christumque sequi regnisque parari.
  3. tunc quoque cum dabitur redeunte resurgere uita,
  4. ille resurgentum potior numerabitur ordo,
  5. qui super inlustri carnem perfusus amictu
  6. seruilem domini mutabit imagine formam
  7. conformemque deo conregnaturus honorem
  8. accipiet Christo similis, sed munere Christi.
  9. haec eadem species ueterem deponere formam
  10. et gestare nouam monet et retro acta abolere
  11. inque futura dei conuersam intendere mentem,
  12. congrua praeteritis obliuia ducere curis
  13. caelestumque animo regnorum inducere curam
  14. rebus et humanis et moribus istius aeui
  15. mente prius quam morte mori neque corporis ante —
  16. nexibus absolui quam criminis. ergo nouemur
  17. sensibus et luteos terrestris imaginis actus
  18. discutere a nostro properemus corpore longe
  19. uestibus excussis, puros ut sorde recussa
  20. corporis atque animae nitidi reddamus amictus.