Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. dexter et inde suis caelestia dona profudit,.
  2. spiritum ab unigena sanctum (et) patre procedentem,
  3. qui deus ipse deo ueniens licet adsit ubique,
  4. conspicuo tamen adlapsu ruit igneus illic,
  5. pubis apostolicae concors ubi coetus agebat,
  6. moxque nouo sonitu multis ex urbe coactis
  7. omni ex gente uiris sedit quasi flamma per omnes
  8. et simul in cunctis spiramine dissonus uno,
  9. ut lyricas facili modulatus pectine chordas,
  10. diuiduis eadem cecinit praeconia linguis,
  11. incutiens uarias humana per organa uoces.
  12. talis ubi lectas inpleuit crapula mentes,
  13. ructauere sacras ieiuno gutture laudes
  14. ebria corda deo; quis me miseratus ab isto
  15. flumine potabit, quod sobriat ebrietate?
  16. ergo uelut caelum stellis et floribus arua
  17. [*](90] (Marc. 16, 19). 95] (Act 2, 2. 4. 6). )[*]( 87 nihil GB 88 qui idem fort. 89 purporea G, propria B pretioso A, precioso B, praetiosi LP GR astro R, astra Col. in mg. 90 ardius R . b ascenso A, accenso D alto B 91 chirupin G, hirubin R, herubim (m ex n) A uolucritans G sedetque BGB paranti R, parienti G 92 dextra T et in seruos v celesti B profundit G, perfundit R 93 unigeno T et v, om. Q) 95 tamen conspicuo GlB alapsu T 96 plebis BGB consors GR caetus GR 97 sumptu B coagtis R 98 ex om. T iuris T seditque GR per] in GR omne T, omni sola B 99 et om. R disonus G, deissonus B, desonus B 100 plectione GR cordas ABDT 101 deuiduis D1 cicinit R 102 humana om. GR urgana GR 108 lectus AD 104 ieiunio R guttore GR 105 qui B 106 flumine Rosw., munere B, monere G, numine ADERT, nomine v potauit B, potabat J2 subriat R, subruat T, subriate G aebrietate G, ebrietatem ADT 107 et AD, aut B, ut oet. )
    267
  18. temporibusque annos dominus, sic ipsa diebus
  19. tempora distinxit festis, ut pigra diurnis
  20. ingenia obsequiis saltem discrimine facto
  21. post interuallum reduci sollemnia uoto