Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. atque ita se melior stupefactis inserat usus,
  2. dum fallit pictura famem; sanctasque legenti
  3. historias castorum operum subrepit honestas
  4. exemplis inducta piis; potatur hianti
  5. sobrietas, nimii subeunt obliuia uini.
  6. dumque diem ducunt spatio maiore tuentes,
  7. pocula rarescunt, quia per miracula tracto
  8. tempore iam paucae superant epulantibus horae.
  9. quod superest ex his, quae facta et picta uidemus,
  10. materiam orandi pro me tibi suggero poscens,
  11. rem Felicis agens ut pro me sedulus ores.
  12. et decet, ut quem mente pia comitaris eundem
  13. et mentis facie referas animoque sequaris
  14. par in amore mei; nec enim miser ambigo amari
  15. [*]( 580 uisum est BR, uissum est G utttle R 581 ludere av, illudere BOSW. 582 haecg G 583 aggrestum B humbra G R 584 ezprimatur GR ut] uel T litera R monstraret GR 585 expleuit GR adhuc omnesg G 586 sibi om. R aescae GR 587 sunt GR poscuut GR 588 ita om. R usis A1 589 pictora R ligenti R, legendi B et Conu., legentibus G 590 historis R subraepit G, subreopit R, subrepat T 591 poatur R, laudatur T, suadetur v hienti B 592 subrietas GR nimia GR sueunt R oliua B 59S spatio- 594 rarescunt otn. AD maiori GR mentes Conu. 594 pucula G qua GR tractu A, trato R, subtracto G, tractant v 595 tempora e e paue G suaeant A1, subeunt BGR et Conu., suberunt v orae G, ore B 596 quod ADE, quae cet. superest his (hiis G) GB, super extant his B denus G1 597 matiriam B poscens BGR, posces Al, Q posce DdET 598 feclicis B 599 pia mente B eudem (n m. 2) Å 600 requiras BGR aieque E 601 per R amoe B mei] dei BGB nec] ecce GR, ecce et B ambiguo BG )
    289
  16. martyre, uel modici dignatus amore catelli,
  17. cum mihi uita domus res gratia gloria panis
  18. sit Felix donante deo. quo praefcule posce
  19. montibus in sanctis mea fundamenta locari
  20. et coeptam peragi inrupto molimine turrem.
  21. de Genesi, precor, hunc orandi collige sensum,