Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. ponere terrenos habitus et ad alta uocari
  2. sidera Felicem retinendum sede beata.
  3. ..-- firmat enim ratio ista fidem, quae tempora certis
  4. distinguit titulis sacrosque per annua signat
  5. festa dies, quibus ad domini miracula quondam
  6. antiqui tremuere patres, horrenda sinistris
  7. et semper celebranda piis, quia commoda sanctis,
  8. dura fuere malis. testis Memphitica tellus
  9. et mare tunc factum sanctis humus, aequor iniquis,
  10. [*](39] (Ex. 14, 22. 27). )[*]( 18 cassibus GB occidas G aeterni] diuini E 19 i E, om. BGRT, in AD fugitua G elauere D 20 quaer R sine om. R 22 natulis R iugitur B 23 adest] est R neque E dies fit E, deficit GR 24 causa om. G R 26 fecit R solitoq; G R 27 limine R conserta GB uidejxnus G 28 namq; G, namque qui B 29 causa AD cara BT 30 retenere GB diem iure fatebor GB 81 quandam R quae AD 32 ponore T, deponere GB terrenus B ad 01, in v uocari] ad cari B 33 retenendum G, rtenendum B 34 ista ratio GB qua E, q; AG ut solent certis s. I. G, om. B 35 sacrasque BGB, sacros T perque T 36 certis festa dies in GB ad G, a B, aut ADEBT diir D quibus aucta dei coni. Chatelatn 37 tenuere T orrenda B 38 commoda] quomodo B 39 fruere AD malis] factum sels add. B testistis G memphitica B, memphica Il, memfitica AD , 40 factum sanctis om. B humor E )
    264
  11. ceteraque his paria Aegypto multasque per oras
  12. gesta deo memori nobis recoluntur amore.
  13. sic aeque diuina feruntur munera Christi:
  14. ut ueneranda dies cunctis, qua uirgine natus
  15. pro cunctis hominem sumpsit deus, utque deinde,
  16. qua puerum stella duce mystica dona ferentes
  17. subpliciter uidere magi, seu qua magis illum
  18. Iordanis trepidans lauit tinguente Iohanne
  19. sacrantem cunctas recreandis gentibus undas,
  20. siue dies eadem magis illo sit sacra signo,
  21. quo primum deus egit opus, cum flumine uerso