Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. i, fugitiua dies, elabere, non reuocabo,
  2. nec te iam querar esse breuem, quia te sine Felix
  3. semper inextincto praesens mihi lumine fulget.
  4. si natalis abest, plus est quod iugiter ipse
  5. lux huius natalis adest. nec enim ille die fit
  6. sanctus, cuius honor celebrandi causa diei est.
  7. quod si natalem reliquis praestare diebus
  8. turba facit, solito quae densius ad sacra currit
  9. limina, conferta prope semper plebe uidemus