Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. quassaret uiolentus aquis, ita flumine uerso
  2. fecisti mutare uias, ut nunc nouus illum
  3. alueus insolita ducat regione furentem
  4. nostraque longinquo uitantem tecta meatu:
  5. sic modo bellisono uenientes flumine pugnas
  6. de. nostris auerte locis. manus inpia sacris
  7. finibus absistat, quibus est tua gratia uallum,
  8. atque tuam timeant hostes quasi daemones aulam,
  9. nec cruor haec uiolet quae flamma uel unda refugit.