Carmina
Paulinus of Nola, Saint
Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.
- per contexta uolans sociarum tigna domorum,
- sed uentis deserta cadentibus ire negaret
- flamma et consumpto moreretur languida pastu.
- consimili modo nos, Felix, ope solue periclis,
- nec domibus nostris propient mala, pulsaque per te
- horrida sanguineo longe sonet ira flagello.
- illam etiam uirtutem arcendis indue bellis,
- qua male labentem uicinis montibus amnem,
- qui subitis aucto pluuiis torrente redundans,
- sic tua praecipitans in limina saepe ruebat,
- ut tectis coniuncta tuis habitacula uastis
- quassaret uiolentus aquis, ita flumine uerso
- fecisti mutare uias, ut nunc nouus illum
- alueus insolita ducat regione furentem
- nostraque longinquo uitantem tecta meatu:
- sic modo bellisono uenientes flumine pugnas
- de. nostris auerte locis. manus inpia sacris
- finibus absistat, quibus est tua gratia uallum,
- atque tuam timeant hostes quasi daemones aulam,
- nec cruor haec uiolet quae flamma uel unda refugit.