Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. cernite distinctos actu sed honore iugatos
  2. testamentorum ueterisque nouique magistros,
  3. in quibus una dedit geminas sapientia leges.
  4. [*]( 356] (Ex. 7,12). )[*]( 347 tristitia D myrre ET, mirrae DS, mirre B 350 singultu B gutaris A 351 assilens T 352 solus] sanus B 353 placitumque B 354 uirtutibus T oincit T 355 tenebras et T 356 mosea B, moysei T 358 meritis T 359 tempore T 361 insigniquc] in christoque E 365 toto rediuiuus ADE, totus rediuiuo BT 366 omnis B quisque in cumque corr. D m. 2 lumine] corpore E 368 crescunt AD 370 actu DET, actus ABv beatos T 371 noui T 372 gemina B, geminam T legem T )[*]( 17* )
    260
  5. atque ita uirtutes uarias par gloria pensat.
  6. non Petrus inrupit uirga mare, sed neque Moyses
  7. aequoris incessit liquido; tamen unus utrique
  8. fulget honos, unus quoniam fuit auctor utrique
  9. scindere aquas uirga, pedibus calcare fluenta,
  10. qui deus est ueterum in sanctis, deus ipse nouorum;
  11. quo data lex domino est, ex ipso gratia uenit;
  12. ille deus Danielis et ille trium puerorum
  13. Felicis deus ipse deus nec se minor ipse est
  14. in sancto Felice deus, per quem bona dona
  15. et medicas exercet opes terraque marique.
  16. omni namque die testes sumus undique crebris
  17. coetibus aut sanos gratantia. reddere uota
  18. aut aegros uarias petere ac sentire medellas.
  19. cernimus et multos peregrino a litore uectos
  20. ante sacram sancti prostratos martyris aulam,
  21. dum referunt grates, tolerata referre pericla,