Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. nupta uiri; uacuis sensibus ista placent.
  2. tu neque odoratis uaga uestibus atque capillis
  3. naribus agnosci, qua gradiare, uelis,
  4. aut inplexarum strue tormentoque comarum
  5. turritum sedeas aedificata caput.
  6. ne multis splendore tuo male sollicitatis
  7. pestiferae nequam sis caput inlecebrae.
  8. sed neque uel proprio per corporis incrementum
  9. tu cupias mentem foeda placere uiro.
  10. tu quoque, sancte puer libris deuote sacratis,
  11. corporei curam sperne decoris amans.
  12. conpensauit enim Christus tibi largiter ornans
  13. perpetuis pulchram diuitiis animam,
  14. uosque simul castis ornauit dotibus ambos
  15. spe pietate fide pace pudicitia.
  16. sermo dei argentum est, et sanctus spiritus aurum,
  17. mentibus et gemmae clara bonorum operum.
  18. si tenuis cultus mentes offendit honestas
  19. et pretio ambiri corda superba iuuat,
  20. submoueant istum sanctorum exempla pudorem