Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. ut inplicatam sarcinis membranulam
  2. meminisset illinc tollere.
  3. quod si subisset in metu mentem suam,
  4. non et uacasset quaerere.
  5. sed in suarum litterarum corpore
  6. Paulus magister adfuit
  7. amansque puro corde lectorem sui
  8. [*]( 259 esset anni tempus v, annus tempus esset BO autumrus B 260 hiemps BO 261 damnate geminum B 264 colligas v, collegas BO 267 ut Bosw., et BOv 270 sese] se B expergit\' B, expergitus v 271 adiecentes 0 274 relectis 0 279 ille B cogitatum nec coni. Zechmeister, nec (ne 0) cogitatum (cogittatum B) BOv 280 periclite porti B 281 membra nulla B )
    216
  9. de mortis abduxit manu;
  10. iterum eximendos e maris fundo uiros
  11. largitus est Paulo deus.
  12. quae quondam in ipso nauigante apostolo
  13. fuit potestas gratiae,
  14. haec nunc per eius suffragata litteras
  15. Martiniano et ceteris,
  16. qui Christianis tunc cohaeserunt fuga,
  17. discrimen a discrimine
  18. tutum parauit, ut fideles inpiis
  19. discriminarat naufragos.
  20. ergo ut biremis adplicata litori
  21. exposuit umentes uiros,