Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. suscipe materiam, diuinos concipe sensus.
  2. si decus e falsis aliquod nomenque tulisti
  3. de uacuis magnum rebus, cum ficta uetustis
  4. carminibus caneres uel cum terrena referres
  5. gesta, triumphantum laudans insignia regum:
  6. non equidem ex illis tu laudem sumere dignus,
  7. quos magis ornabas opulenti munere uerbi.
  8. quanto maior ab his cedet tibi gloria coeptis,
  9. in quibus et linguam exercens mentem quoque sanctam
  10. erudies laudemque simul uitamque capesses?
  11. dumque leges catus et scribes miracula summi
  12. uera dei, propior disces et carior ipsi
  13. esse deo, quem dum credens miraris, amare
  14. incipies et amando deum redamabere Christo.
  15. [*]( 10 uomens M habeat BNt1, discedat supr. abeat M m. I 12 nom Ut 13 falsam N canes N fuerat Col. puerulo B 14 tuum B docuerunt N ludifjjca 0, ludicra om. Ut 15 animus LM perfectior Be 16 leues] uelesues N, nelis N* et coU. Pisaur. maturio N 18 tuis FUtz1 specimen om. t et in spat. uac. PUt, decus hoc F tui senium add. e m. 2 tn mg. 19 diuinas N 20 decet Ut 21 de in textu, du in fIŲJ... fJ e conficta FUte 22 caneris N referris N 28 triumphatum Ut 24 nonne quidem NO summere Ut 25 opulentis nume u uerbi N 26 cedet LMN, cedit BFOPUte, crescet coll. Pisaw. cęptis L, ceptis ex rebus P, rebus Fe 28 erudiens N* capessis BFOPUte 29 dum quem N cautus B, caute LM, caais m. 2 cotr. e (catus uel carus m. 1 habuisse uidetur) scribis BFNOPUtz 80 proprior BFNPUt, prior 0 ipse B 81 mirraris N 82 incipiens 0 mando N redamabere ab ipso M, reclamabere cbristo F, reddam auertere christo B, redam habere christo N. )
    188
  16. hactenus illa tuae uanos tuba uocis in usus
  17. persona, diuinos modo celsius intonet actus.,
  18. nosse moues causas rerum et primordia mundi:
  19. ne uagus innumeros, Epicuri somnia, mundos,