Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. pumiceis alte quae sorbebantur harenis,
  2. colligis et sua quamque sequi uestigia rursus
  3. cogis aquam et reducem formae matricis in ora
  4. inuehis et dudum uacuos cessante meatu
  5. exundare facis fluctu remeante canales
  6. atque diu querulam subductis fontibus urbem
  7. iam desperato perfundis Summe Nolam,
  8. quae fruitur Felicis aquis, quia copia non est
  9. haec ipsi sua nunc urbi, quam nuper adepta est
  10. Felicis studio, modicae pro munere guttae
  11. [*]( 783 faenore ÅD 785 tuae addidi, om. AD aquae AD, undae ilfur. 789 saltim (i ex e) D 794 tibi Mw., om. AD portio maxima Mur. est tM es eorr. D 799 ut] tu fort. 804 sparsaque A 807 oram  J D 809 faucis A 818 adempta AD; em. MtW. )
    185
  12. ex ope diuina largis ditata fluentis.
  13. ergo et tu mecum paruam quasi mater Abellam,
  14. Nola, foue, quoniam, ut cognoscis, et ipsa tuarum,
  15. filia cum tua sit, tamen est tibi mater aquarum,
  16. cuius ab indigenis tibi montibus adfluet omnis
  17. copia, qua fueras felicibus ante superba
  18. et qua post studio meliore ministra fuisti.
  19. gaude igitur, mea Nola, tibi et gratare, profusis