Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. et patris et nati par cernimus, ut duce sancto
  2. adspirante deum fateamur cum patre Christum.
  3. sed quia, dum uiui fontis gero nomen in ore,
  4. gutta meum stillauit in os de flumine uerbi,
  5. forte aliquem referent ex hinc mea labra saporem,
  6. et nunc munus aquae non siccis faucibus arens
  7. lingua, sed uberius uelut umectata loquetur.
  8. omnibus instructis operum quae multa uidentur,
  9. postulat iste locus deuotae nomen Abellae
  10. indere uersiculis; nam digna uidetur honore
  11. nominis huius, ut in laudem Felicis et ipsa
  12. laudetur, quia pro Felicis honore laborem
  13. sponte sibi sumpsit, quo desudare sub aestu
  14. rupibus abruptis requiem pretiumque putauit.
  15. parua quidem haec muris, sed sancto magna feretur
  16. urbs opere hoc. nostrae hinc sex milibus absita Nolae
  17. altiiugos montes inter iacet, ex quibus ortas
  18. comminus haurit aquas et in unam suscipit aream,