Carmina
Paulinus of Nola, Saint
Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.
- congrua; sic etenim iusta ratione petebat
- ordo operum, prior esset ut his perfectio coeptis,
- quae circa sanctas uenerandi martyris aulas
- sedula multiiugo molimine cura parabat,
- cumque manum summam factis diuina dedisset
- gratia, tunc pleno finitis ordine uotis
- condita perductos riuaret in atria fontes.
- denique ut inpleto stetit hic opus omne paratu,
- non est tracta diu nostri sitis arida uoti,
- moxque nolente deo populi prius aspera corda
- consensum facilem procliui corde dederunt.
- dicam igitur modo munus aquae. da nunc mihi, Felix,
- a domino exorans uerbo mihi currere uerbum
- tam facili eloquio quam largo flumine fontes
- in tua uestibula atque domos manare dedisti.
- omnia, quae nobis te suffragante benignus
- contribuit dominus, tali decorauit et auxit
- munere, quo fontes sitientibus intulit amis.