Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. non enim unius populi magistrum,
  2. sed nec unius dedit esse ciuem
  3. te deus terrae; patria ecce nostra
  4. te sibi sumit.
  5. nunc tuos aequa pietate utrisque
  6. diuide affectus et amore nobis,
  7. ciuibus uultu, gemina morare
  8. cinis in ora.
  9. forsan et maior patria haec habenda,.
  10. non manufactis ubi contineris
  11. pectorum tectis hominesque uiuam
  12. incolis urbem.
  13. sicut antistes, ita dignus almi
  14. hospes es Christi, quia Christianis
  15. mentibus consors habitas erile
  16. accola templum.
  17. iam uale nobis et in omne nostri
  18. diligens aeuum bonus usque finem
  19. duc bonum cursum positamque iustis
  20. sume coronam.