Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. ergo sub hoc etiam Felix antistite uixit
  2. presbyter et creuit meritis, quia crescere sede
  3. noluit; ipse illum tamquam minor omnia Quintus
  4. obseruabat, et os linguam Felicis habebat.
  5. ille gregem officiis, Felix sermone regebat.
  6. multa aliis sanctum Christi uirtutibus auxit
  7. gratia Felicem, nec pace minora subegit
  8. proelia, quam ualidis confessor gesserat armis.
  9. corpoream tristi sub tempestate salutem
  10. spreuerat, idem et opum simul et contemptor honorum
  11. secura sub pace fuit. non ille tenendi
  12. securus meriti, sed cautior, ut bona uitae
  13. parta tueretur, postquam discrimina mortis
  14. uicerat, et scopulos inter tranquilla timebat.
  15. diximus ut mortem calcarit et ambitionem;
  16. nunc aliam confessoris cognoscite palmam.
  17. uicit auaritiam; nam praedia multa domusque
  18. diuitiis locuples patriis possederat heres.
  19. confessor proscriptus erat, sed pace reducta
  20. et sua, si uellet, deposcere iura licebat;