Carmina
Paulinus of Nola, Saint
Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.
- sicut auis domino parens, et nescia sancti
- conscia seruitii, quid gesseris et cui tandem
- seruieris, illo gaudens sub tempore nosces,
- cum deus ipse suo pro confessore coronam
- iustitiae Christus reddet tibi; tunc tua Felix
- ipse tibi referet sub iudice prandia Christo,
- quae deus ad dulces sacrati martyris usus
- transtulit, ut quondam coctas messoribus escas
- angelica per inane manu pendente propheta
- misit ieiuno rabida inter monstra prophetae;
- non fera iam feritas, saeuos quia praeda leones
- sanctaque frenabant auidos ieiunia rictus.
- sex illum totos perhibent ex ordine menses
- expertem coetus hominum uixisse sub illa
- culminis obscuri simul angustique latebra,
- nil opis humanae indiguum, solamine Christi
- semper abundantem; qui tempore fertur in illo
- saepe illum sermone suo dignatus adisse,
- saepe sua pauisse manu caeloque dedisse [*](178 quandam R abductam Q, obductum B profetam AGR 179 om. AD secreto om. GR martirem GR 180 dominum pascens T et om. GR nesciia G 181 seruituti R quod AD* 182 gaudens illo on ET gaudes Q 183 coram G 184 iusticia B tibi redderit R, tibi reddirit G ipse tibi felix GR 185 reffert R, refferret G 186 sacri R n ussus R 187 quodam G, quandam R aescas A Q, om. GR 188 profeta AR, profecta B 189 misit escas G, missit aescas R ieiunio Q rapida R 190 et 191 bis exh. T iam feritas saeuos quia praeda leones ADQ, monstra fides quia (qui B) uicerat alma leones BTv, monstra quia fides uincerat alma leones GR, iam feritas hominem circumstetit almum E et ait. loco T 191 sancta (sancto GR) que (quoque GR) frenabant (frenebant D1, fremebant B, frenabat GR) auidos (auidus Q) ieiunia (ieiuno GR) rictus (rictos Q) ABDGQRI; frenarunt auidos ieiunia sancta leones E et aft. loco T 192 per totos GR peribent G perhibent totos B 193 uixise G 195 nihil GR opus B indignum GRT 196 habundantem BEGR que Q refertur GR 197 addisse G, addidisse R 198 om. ADGR)
- pocula non pluuialis aquae, quam nubila passim
77