Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. Annua uota mihi remeant, simul annua linguae
  2. debita, natalis tuus, o clarissime Christo
  3. Felix, natali proprio mihi carior, in quo
  4. quamlibet innumeris sint gaudia publica turbis,
  5. est aliquid speciale tuis, quod nos tibi Christus
  6. esse dedit, uiles caro largitus amico,
  7. non quia tu dignus famulis tam uilibus esses,
  8. aeternis dignante deo comes ire triumphis,
  9. sed quia nos inopes aequi indiguosque salutis
  10. sic uoluit ditare pater bonus, ut male dites
  11. criminibus uersa in melius uice diuitiarum
  12. pro cunctis opibus cunctisque affectibus et pro
  13. nobilibus titulis et honoribus omnia uanis
  14. Felicem caperemus opes patriamque domumque.
  15. tu pater et patria et domus et substantia nobis,
  16. in gremium translata tuum cunabula nostra,
  17. et tuus est nobis nido sinus, hoc bene foti
  18. crescimus inque aliam mutantes corpora formam
  19. terrena exuimur stirpe et subeuntibus alis