Carmina

Paulinus of Nola, Saint

Paulinus of Nola. Sancti Pontii Meropii Paulini Carmina (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 30). Hartel, Wilhelm von, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1894.

  1. natus deo, mundi sator,
  2. mortalitatis uita nostrae et mors necis,
  3. magister hic uirtutium; ,
  4. deusque nobis atque pro nobis homo
  5. nos induendo se exuit,
  6. aeterna iungens homines inter et deum
  7. in utroque se commercia.
  8. hic ergo nostris ut suum praecordiis
  9. uibrauerit caelo iubar,
  10. absterget aegrum corporis pigri situm
  11. habitumque mentis innouat;
  12. exhaurit omne quod iuuabat antea
  13. castae uoluptatis uice
  14. [*]( 42 aut BO, quod cet. ueritate scripsi, ueritatem OJ nos tegant 9 scripsi, non tegant BO, detegat cet. v 43 quid BHnv aurum 0 tJ queunt BONV (eunt in ms.m. 2 V, quaeant V1 teste Peipero), queant Hfu) 44 tenet HV1 summe BO, sume H, summum 11 capud BV1 45 fort mitem N et fontem om. BO 46 quem otn. W nixi 0 quem non nisi in Ch. uident coni. Zechmeister 48 et uirtus W, uite ut ui- detur n 49 sola N honorum H 50 mat9 n satio n (satis teste Peipero) 51 uitam n, uitae HN metis n 52 uirtutium NOV, uirtutuum W, uirtutum cet. 53 ds quae 0 nouis V1 54 induendo se exuit Auant v, induendo induit Hn, induendus (induendos N) induit cet., exuendus induit edd. 55 iungent N1 inter homines v 56 in utroque (i. e. qui utrumque, homo et deus, erat) scripsi, in utrumque BO, utrumque VW, inter (iflnter N) utrumque HNn commercia (er corr.) V, comercia H 57 pcordis n 58 uibrauit e coni. Zechmetster 59 abstergit Murat. pigris V1, pigrii n 60 abitumque N 61 exaurit V1 iubauat V1 62 uolumtatis VXW uif§ce (o m. 2 in ras.) V, uitae HINn. )
    27
  15. totusque nostra iure domini uindicat
  16. et corda et ora et tempora;
  17. se cogitari intellegi credi legi,
  18. se uult timeri et diligi.
  19. aestus inanes, quos mouet uitae labor
  20. praesentis aeui tramite,
  21. abolet futurae cum deo uitae fides.