Epigramma

Paul, the Apostle, Saint

Paul, the Apostle, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. 65 si grauis ignotis processit Lesbia gemmis
  2. et decies Passiena nouo radiauit in ostro.
  3. iam si mutatis studeant occurrere formis
  4. atque uiris alios aliosque opponere uultus,
  5. nonne error noster? quid agunt in corpore casto
  6. 70 cerussa et minium centumque uenena colorum?
  7. mentis honor morumque decus sunt uincula sancti
  8. coniugii; si forma placet, uenientibus annis
  9. cedet amor: sola est senium quae nescit honestas.
  10. iam quod perpetuis discursibus omnia lustrant,
  11. 75 quod pascunt, quod multa gerunt, quod multa locuntur,
  12. non uitium nostrum est? Paulo et Solomone relicto