Liber Apologeticus

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Ad quod ille diu disputans et nostris propter imperitiam ignoti nobis interpretis — quem saepissime uiri primarii et religiosi Passerio et Auitus presbyteri et Domnus exduce uel praue interpretantem uel plura subprimentem uel alia ex aliis suggerentem confutauerunt — nostris, ut dixi, actionibus uel interpolatis plerumque uel tacitis, episcopus Iohannes ait:

\'si sine adiutorio Dei hoc hominem posse diceret, pessimum et damnabile erat; nunc autem cum adiciat, posse hominem esse sine peccato non sine adiutorio Dei, uos quid dicitis? an

forte uos Dei adiutorium denegatis?\' cui respondi ego: \'testibus et testificantibus etiam nunc uobis et supra memoratis uiris anathema ei, qui negat adiutorium Dei. ego certe non nego, praecipue cum e contrario in haeretioos confutarim\'.

dein cum, intellecto iudice et interprete prodito, clamaremus, Latinum esse haereticum, nos Latinos, haeresim Latinis magis partibus notam Latinis iudicibus disserendam, ac se paene impudenter ad iudicandum — cum quidem nos accusatores non essemus — et unus et suspectus ingereret, dici a pluribus necessarium fuit: \'non potest quisquam idem et haereticus esse et aduocatus et iudex\'.

multisque aliis actitatis Iohannes episcopus nouissimam sententiam protulit, confirmans tandem [*]( 1 ad] At fshg || inperitiam T 2 interpretes Φar || sepissime Φ 3 passerio] ΣΥ1ΦΧ passerins Υ2Ψb Posserius v || auitiis ante ras. X || presbiteri ΣΦΧ pb\'ri Ψ|| dominus ex duce (supra n et e alt. eras. - ut uid., apex uid. non esse m. 1) 2 dns 0 ex duce (in marg. 0 m. l, dacẽ s. ras.) Φ dns + ex duce et in marg. + deest m. ut uid. 1 X dñs ex duce (in marg. notae ut uid. rasura) Ψ || Domnus] scripsi Dominus v 4 intpretants (a ex e corr. m. 1 et supra a ras.) Ψ || supprimentem Ψ 5 nrls (s ex corr.) X || auctionibus X 8 dampnabile ΣΥΦΧ || adiciat cũ Σ1 || pogse (fort. punctum sub priore s erae.) Z 9 adiurio sic T || qui X qd (d in rae., ex ni ut uid., i s. 8. m. 1, fort. ex corr; in marg. rasura fort. huc pertinens) Ψ 11 uobis] ΣΦΧ nobis ΥΨv 18 praecipuae Σ1 || in] id in Σ || hereticos Φ|| confatarem ΣΥΦΧΨ 14 dein] ΣΥΦΧΨ deinde v || intellecto (0 ex u corr.) X 15 hereticum codices || heresim codices 16 ad uersum latinis —17 cum adscr. in marg. m. 1 s (i. e. require) in Φ || ac se paene] b acsepene Σ2 ascepe ne f as*e.pe ne Øb ase∗pene (e pe in ras.) X asepene Σ1ΥΨh; fort. excidit episcopus pont ac se 1? inpudenter X 18 unus et] unus esset b || ingereret] b ingererer codices, cfshg 19 hereticaa codices )

611
postulationem intentionemque nostram, ut ad beatum Innocentium, papam Romanum, fratres et epistulae mitterentur, uniuersis quod ille decerneret secuturis, sed ut haereticus Pelagius imposito sibi eatenus silentio conticesceret et ut nostri ab insultatione conuicti Iohannis confessique cessarent. uniuersi in hanc sententiam consensimus; gratiarum actione celebrata, pace facta et consummata ad pacis testimonium oratione discessimus.