Liber Apologeticus

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Ad quod ille diu disputans et nostris propter imperitiam ignoti nobis interpretis — quem saepissime uiri primarii et religiosi Passerio et Auitus presbyteri et Domnus exduce uel praue interpretantem uel plura subprimentem uel alia ex aliis suggerentem confutauerunt — nostris, ut dixi, actionibus uel interpolatis plerumque uel tacitis, episcopus Iohannes ait:

\'si sine adiutorio Dei hoc hominem posse diceret, pessimum et damnabile erat; nunc autem cum adiciat, posse hominem esse sine peccato non sine adiutorio Dei, uos quid dicitis? an

forte uos Dei adiutorium denegatis?\' cui respondi ego: \'testibus et testificantibus etiam nunc uobis et supra memoratis uiris anathema ei, qui negat adiutorium Dei. ego certe non nego, praecipue cum e contrario in haeretioos confutarim\'.

dein cum, intellecto iudice et interprete prodito, clamaremus, Latinum esse haereticum, nos Latinos, haeresim Latinis magis partibus notam Latinis iudicibus disserendam, ac se paene impudenter ad iudicandum — cum quidem nos accusatores non essemus — et unus et suspectus ingereret, dici a pluribus necessarium fuit: \'non potest quisquam idem et haereticus esse et aduocatus et iudex\'.