Liber Apologeticus

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

hic est unigenitus in patre, primogenitus in multis fratribus; in quo est omnis plenitudo diuinitatis corporaliter. hic ergo Dominus Christus, hic, inquam, filius Dei, in uirtute Patris et gloria quae in principio condidit et redemit in medio, etiam in nouissimo iudicabit.

Itaque post conditionem uniuersae, quae secundum uoluntatem eius extitit, creationis conpositis modum rebus inposuit, ut quod rationale factum fuerat ratione subsisteret, et quod libero donarat arbitrio, ne in licentiam perditionis excurreret, praecepti lege restrinxit: ut cum creatura.

creatorem et domini donum agnosceret et praecepti stabilitatem , in subiectione lapsus libertatem prospiciens ad hoc tantum ipsa libertate uti uellet, ut per eam seruitium quo regeretur eligeret digno habitus iudicio, ut ex prudenti seruitute defensionem, ex libera uoluntate mereretur mercedem, confirmante apostolo, qui ait: si enim uolens hoc ago, mercedem habeo.

\'fiant duo luminaria magna\' omnipotens Deus dixit et facta sunt, praecepitque, ut diuidant diem ac noctem et sint in signa et [*]( AVCTORES 1 qui—2 eius Petr. 1, 2, 22 2 tamquam-4 snum Isai. 53, 7 5 Ephes. 4, 8 7 Rom. 8, 29 [| in quo sqq. Coloss. 2, 9 22 Cor. 1, 9, 17 || fiant-p. 646, 1 annos Gen. 1, 14 et 16 ) [*]( 1 gratiae] ΣΥΦΧ gratia Ψ gloria v || ueritatis] 2 ueritate ΥΦ ΧΨv 2 tanquam X 3 sic] se 2 || aperuit V 4 cum] qui Σ2 || acculeum X 7 in patre] a patre 9 12 conditionem] ΣΥΧΨ condicionem Φ 13 exstitit W || compositis W compositioniB shg || imposuit W 14 fuerat (a ex i corr.) W 16 retrinxit Σa || creatura om. 2 || ∗∗creatorem (erasum &) Φ 17 subiectionS 2 18 ∗∗libertatem (eras. in) # || libertate ipsa W 19 regeneretur ΥΦΧ 20 nt ex (nt 8. 8. m. ut uid. 2) Φ || ex libera] ita ex libera v 21 mereretur mercedem] 2 mercedem ΥΦΧΨv 22 fiant duo] scripsi duo codices et edd. 28 magna luminaria ΥΨ || deus om. 2 || precepitque Φ 24 signa] signem T )

646
tempora et dies et annos. numquid haec semel decreta diatinotio non usque in praesentem permanet diem P et tamen haec ipsa, quae sic ordinato motu feruntur, creatori mutare cum uelit, potentia inerat, si ratio non teneret: quoniam in omnibus potentiae Dei ratio coniuncta est. si enim esset apud creatorem mutatio operum, qualiter a creatura expectari posset obseruatio mandatorum?

iussum a Deo est, ut germinet terra herbam, faenum lignumque fructiferum.. hoc etiam nunc annuis uicibus incessabili parturitione custodit; et tamen iratus saepissime Deus terrae fructus negata imbrium ubertate diminuit et quod auferre in totum potuit maluit castigare, ut et correptionem plaga ostenderet et ordinem natura seruaret.

fecit Deus hominem de limo terrae et uitalis spiritus insufflatione uiuentem posuit in paradiso deliciarum, libero insuper donauit arbitrio uinxitque mandato medio inmortalitatis et mortis; quamuis adserant toi, qui abundantiora de pectore tuo uenena suxerunt, mortalem eam fuisse factum nihilque eidem damni ex transgressione contigisse praecepti. at uero praeuaricante homine terra maledicitur, laboribus ac doloribus homo ipse coonustatur, ut in sudore faciei panem adquirat iubetur, nota mortis circumscribitur, donec in terram, de qua sumptus est, reuertatur; [*]( AVCTORES 7 Gen. 1, 11 13 fecit -15 deliciarom Gen. 2, 7 et 8 19 - 22 Gen. 3, 17 — 19 ) [*]( 1 nnnquid V 2 presentem E || diem permanet Ψ 8 fenam codices 10 deus sepisaime W || saepissimę Φ || negata] v negat ΣΥΦΧΨ || ymbrium V 12 correptionem] ΣΦΧ correctionem ΥΨv 13 naturae T 14 uitale T1 || paradyeo ZT 16 deliciorum Φa N uinxitque] scripsi circumque ΣΥΦΧ1circũq: in cinctũq: corr. V in mg. r. (a. e. require) et supra hoc 1 circũsc1 { (». e. vel circumscri[p..., cf. lin. 21]) m. ut uid. 2 X circumdatumque v; cf. § 1 extr. || mandato (o in ras. 2 aut 3 litt.) V 16 immortalitatis 9 || quamuis asserant (3 aut 4 Utt. spatio rdicto) Ψ 17 habandantiora ΥΦΧΨ u tuo] suo TX 18 eum (e ex c factum uid.) Φ || nichilque XW nihil Φa || dampni ΥΦΧ || trangressione T 20 ipse om. V || ut} et ut 2 21 faciei (f ex t corr.) V )

647
eicitur Adam de paradiso, generat filios trahentes secum seminis infidelis originale peccatum; peccat humanum genus; Deum quoque paenituit quod hominem fecisset in terra.

O Domine, sustine paulisper stultitiam meam, donec, qui sibi sapiens et prudens uidetur, erubescat et sentiat inprudentiam! peccante uno homine, ex quo in uniuersam suocessionem dira contagia transierunt regnumque in uniuersos mortis inualuit, paenitet te, irasceris, doles et, usquequo Verbum caro factum passione, cruce ac morte opus habeat, commoueris.