Liber Apologeticus

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

nunc demum mihi uelnti ad exordium propositionis sermo reuocandus est et paulisper iniuriae dolore seposito cum reuerentia disputandi ad celsitudinem capitis recurrendum.

capnt enim nostrum est Christus Iesus, quem, sicut apostolus ait, proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae, propter remissionem praecedentium delictorum, in sustentationem Dei et ostensionem iustitiae eius in hoc tempore, ut sit ipse iustus et iustifieans eum, qui ex fide est Iesu.

itaque propitiator per fidem in sanguine suo positus ad ostensionem formamque iustitiae ipse est mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus. de quo Iohannes usque ad ipsam paene inaccessibilem lucem introductus exclamat in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum. hoc erat in principio apud Deum, omnia per ipsum facta sunt.

ac post paululum exposita diuini operis ueritate subiungit: etVerbum caro factum est et habitauit in nobis; et uidimus gloriam eius, gloriam tamquam unici nati a Patre, [*]( AVECTORES 9 Rom. 3, 25 et 26 16 Tim. 1, 2, 5y 19 loA. 1, 1-3 22 Ioh 2, 14 ) [*]( 1 interim (teri m.|1 in ras.) Σ\' 3 patefaciat (pater in ras. m. 1; prima fuisse s aut f uidetur) 2 || enim (e ex i corr. et supra emen datio erasa)2 Ψ f 7 se∗∗∗posito (e ex i corr. et 2 aut 3 lin. erasae; uid. fuisse snpposito) Ψ 8 capnd T 9 proposuit d. propitiationem] posuit deus propitiatorem 18 § 6, cf. infra § 5 _10 ostensionem I iustitiae eius (omissis 11 propter remissionem —12 et ostensionem iustitiae) Z 12 snbstentationem ΦΨ sobtentationem T 18 inuterodactns Φ1 21 ac] at Ψ 22 neritate. (eras. m) X 23 habitabit Σ1ΥΦΧ1 .24 gloriam eius gloriam] scripsi, gloriam eius Z honorem eios gloriam ΥΦΧΨv || ttnquam r )

645
plenum gratiae et ueritatis. qui peccatum non fecit, nec inuentusest dolus in ore eius, qui tamquam agnus coram tondente sic non aperiens os suum, cum flagellatus crucifixus et mortuus est, qui aculeum mortis edomuit, qui a mortuis resurrexit, qui captiuam ducens captiuitatem ascendit in caelos.

hic est unigenitus in patre, primogenitus in multis fratribus; in quo est omnis plenitudo diuinitatis corporaliter. hic ergo Dominus Christus, hic, inquam, filius Dei, in uirtute Patris et gloria quae in principio condidit et redemit in medio, etiam in nouissimo iudicabit.