Liber Apologeticus

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

et inter haec mirabiliter sibi ordinatio sancta disposuit, ut inter duas aetates, quod perpetuum in homine esse non poterat, pro captu temporis inueniret. uterque aliquando non peccaui, tamen uterque sine peccato esse non potuit: ut sit Deus uerax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est; uani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris.

Habentes utique gratiam et adiutorium Dei, tamen sine peccato esse nec obtinere Dauid nec Salomon ualuit custodire; et Iouiniani filius, ut omnipotens Deus pro ipso discipulisque eius tantum rerum ordinem mutet, sperat! quod si factum forte non fuerit, Deum inpossibilitatis accuset?

\'potest, inquit, homo esse sine peccato, tamen cum Dei adiutorio*. quid [*]( AVCTORES 3 Psalm. 88, 25 4 Paral. 1, 28, 6 16 Bom. 3, 4 (seriptum est: Psalm. 115, 11) 17 uani sqq. Psalm. 61, 10 ) [*]( 1 canctu] iunctis Σ2 || utr∗sque (eras. i aut 0) Φ1 || ad om. Φ1 2 utrique (tri in ras. m. 2, //////S m. 1) Φ 4: elige Φ1 5 ei] eH 2 illi... || p̃parat∗∗∗ (uid. fuisse pparauit) V 6 perficit puer] puer perficit T 7 sanctum] secandam ΣΥ || sanctus] scd ex scs corr. m. 1 X 8 preparat s 9 sed] sed tamen v || poene Φ 10 cepit TX9 || hic 8. lin. add. m. 1 aut 2 X 11 mnlto (o in a eorr. X) ZTX || peccato 2 12 dereliquid T 14 temporis] teporis T 17 nane ΣΥΦΧ1 20 ee (prius e corr., ex c ut uid.) # || optinere ? 22 ordine sed cum ras. supra e X || ante sperat rasura 5 litt., in qua uid. fuisse VUque, tertia lite. aut e aut o (non i) fuit & 23 impossibilitatis Ψ || inquid TX ) [*]( 41* )

644
faciam? tolerabo interim pannum nouum uestimento ueteri conligatum, donec emendationis miserae falsitatem peior scissura patefaciat. concedo enim, ut contra ducem ueritatis loquentis cum dixerit potest homo si uelit\', dixisse uideatur potest homo cum adiutorio Dei\'.

nunc demum mihi uelnti ad exordium propositionis sermo reuocandus est et paulisper iniuriae dolore seposito cum reuerentia disputandi ad celsitudinem capitis recurrendum.

capnt enim nostrum est Christus Iesus, quem, sicut apostolus ait, proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae, propter remissionem praecedentium delictorum, in sustentationem Dei et ostensionem iustitiae eius in hoc tempore, ut sit ipse iustus et iustifieans eum, qui ex fide est Iesu.

itaque propitiator per fidem in sanguine suo positus ad ostensionem formamque iustitiae ipse est mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus. de quo Iohannes usque ad ipsam paene inaccessibilem lucem introductus exclamat in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum. hoc erat in principio apud Deum, omnia per ipsum facta sunt.