Liber Apologeticus

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

ecce Paulus quos testimonio suo usque in finem confirmat esse sine crimine, mox eosdem in eadem epistula corripit scribens: iam quidem omnino delictum est in uobis, quod iudicia habeatis inter uos. sub uno titulo iisdemque personis ecce sine crimine, ecce delictum: unde declarat, non statim sine delicto adseri quem uideas sine crimine nominari.

dixit enim et Dominus Iesus: uenit Iohannes non manducans neque bibens. et iterum scriptum est: esca illius erat locusta et mel siluestre. numquid ex alterutro aut Iohannes non manduoasse aut Dominus fefellisse credendus est ? sed e contrario in utroque ueritas est, quia et Iohannes in substantiam carnis escae aliquid sumpserit et rursum uere dixerit Dominus in Iohannem, nec cum ceteris nec id manducasse quod ceteros, probans se Scripturasque sanctas occultata saepe scientia Dei hominum manifestare sententias.

quamobrem obsequenter accipitur, quotiescumque Scriptura commemorat et iustum et sine querella, pro captu temporis et secundum iudicia hominum dici, non secundum illud ultimum indicium Dei, cui uniuersorum conscientia subicitur et lingua omnium confiteatur.

Denique liquido intellege, quia instificatio Iob passionumque eius in carnem permissio prouido consilio Dei confusionem diaboli arrogantis operata est, ut, dum homo de honore [*]( AVCTORES3 Cor. 1, 6, 7 8 Luc. 7, 33 9 Matth. 3,4 20 Is. 45, 23; Eom. 14, 11; Philipp. 2, 11 ) [*]( 3 epta ΣΦΧΨ 4 iuditia T 5 hisdemque ΣprϒΦΧΨ 6 crimine (supra e ras.) Ψ || delictum (supra t ras.) W .7 asseri ΣϒΦ2ΧΨ(& ex si corr. uid. W) 10 siluestre (re ex corr.) Φ || nonquid Ψ|| ant] at X. 15 scribturasque T ecripturas∗∗ (q. i. e. que eras. uid.) X scripturas Σ1 18 querela ΣΧbΨ || captu] caput Σ1 19 secundum iudicia hominum dici non] secundum hominum (hominem c) dici non Ψc, om. Tfshg || illud om. 2 21 confiteatnr] ϒΦΧpr confitetar ΣΧprΨv 22 intellige Ψ23 pnemissio 2 pmissio in ras. 5 aut 6 litt. V )

639
creatris ipso Domino probante laudatur, infidelitatis notam declinans angelus puniretur.

rursus autem ne famulo suo grauiorem plagam faceret, dum sanaret, et per curam carnis animae uulnus nfligeret, hoc est, ne beatus Iob tanta temptatione superata duplicatisque omnibus et restitutes in superbiam elatus in iudicium incideret diaboli, admonetur ab occultis suis, ut etsi a foris de iustitia laudaretur, intus tamen ei se sciret subditum esse debere, a quo custodiretur. dicit enim ad eum Dominus:

quis est hic qui celat me consilium, continens sermones in corde, et me putat latere? accinge tamquam uir lumbos tuos. interrogabo, tu autem responde mihi. ubi eras, cum fundarem terram? indica mihi, si nosti scientiam.

et post multam docendo correptionem uel corripiendo doctrinam respondens Iob Domino dixit: quid ego iudicor commonitus et increpitus a Domino, audiens talia cum nihil sim?