Liber Apologeticus

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Aut forsitan reclamat et loquitur: Crecte mihi haec amentiae, ut non dicamsuperbiae, ingererentur obprobria, si dicerem sine adiutorio hominem posse esse sine peccato ; nunc autem adiutorium Dei, cui nihil difficile, adsero. an tu fortassis Dei adiutorium negas?

\' concedo paulisper calumniae tuae, ut, dum quod in te conuincere uolo in me uidear detegere, inueniamur simul et ego in mei defensione purgatior et tu in tua confusione manifestior.

mea semper haec est fidelis atque indubitata sententia, Deum adiutorium suum non solum in corpore suo, quod est Epclesia, cui specialia. ob credentium fidem gratiae suae dona largitur, uerum etiam uniuersis in hoc mundo gentibus propter longanimem sui aeternamque clementiam subministrare,

non — ut tu adseris cum discipulo tuo Caelestio, cui iam apud Africanam synodum occulta illa impiorum dogmatum natura contusa est — in solo naturali bono et in libero arbitrio generaliter uniuersis unam gratiam contributam, sed speciatim cotidie per tempora, per dies, per momenta, per atomos et cunctis et singulis ministrare. dicit enim Scriptura: qui facit solem suum oriri super bonos et malos. at tu forte respondes:

ordinem suum conposita bene natura custodit ac per hoc Deus elementariis semel cursibus [*]( AVCТORES 22 Matth. 5, 45 ) [*]( 1 leges (sic) s 4 aut] at 2 || amentia h 5 opprobria V || doaerem (aupra o scr. l i ab ead. m. quae corrigenda in margine notare solet) V 6 adiutorio] adintorio Dei v || adiutorium] quum adiutorium adiicio v 7 Dei cui addidi (Genes. 18,14), om. add. et edd. || nichil V || assero ΣΥΦ2Χψ|| tú. (eras. i) # || adiutorium] auxilium ψ 8 calumniauae 2 12 deus (sic di) 2 13 8 (. fortuitum esse potest) * || special\'r (\'r e corr.; in marg. 1 et mox -l\'r notatum) V || fidem (supra f infraque emendatio erasa) ψ || *gratie (q fort. aut q eras.) ψ 16 sumministrat ΣΥΦΧ || asseris ΣΥΦ2ψ || caelestio] ΥΦ celestio ΣΧψ 17 cui] cũ Σ1|| affricanam ψ || sinodum ΥΦΧ 21 athomos ΣΥΦΧψ άτομας (sic) cfhg atomas. || & singulis] singulis Σ1 22 orire T1 23 composita Χψ )

634
constitutis facit inde, quia fecit\'. quid ergo de illa sententiae parte, quae sequitur, opinaris? dat pluuiam super iustos et iniustos. utique qui dat, cum uult dat et ubi uult dat, uel dispensando dispositam constitutionem uel effundendo propriam largitatem.

ac ne secundum amentiam impietatis tuae etiam hoc euacuare mediteris, audi prophetam super hac ueritate testantem: qui aduocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae, Dominus nomen est illi. quid uero dicam. de spe uera generis humani, quia omnis qui arat, in spe arat. sperare autem non est possibilitatis propriae sed largitatis alienae.

cum autem quis seminauerit iactamque sementem in sinu terrae cultor absconderit, non habet ultra quod faciat nisi ut oculos tendat ad caelum, oret non terram cui commisit sed Deum cui credidit, ut labores eius uel matutino uel serotino imbre fecundet. et ut spiritali testimonio etiam ad communes usus perfruar, neque qui plantat neque qui rigat quicquam sunt sed qui incrementum dat Deus.

quantum ergo de Dei adiutorio gaudeam, per id metire, quod ministrari per singula etiam gentibus probo: ut manifestum nobis esset, quem usque in finem cauere et quem sine cessatione inuocare debeamus.