Liber Apologeticus

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

deinde ad Corinthios praedicat: diuisiones uero gratiarum sunt, idem autem spiritus; et diuisiones operationum sunt, idem autem Dominus; et diuisiones ministrationum sunt, idem uero Deus qui operatur omnia in omnibus, et post enumerationes plurimas gratiarum atque uirtutum subicit: haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus, diuidens singulis prout uult.

deinde per conparationem membrorum in corpore hominis manifestat corpus unitatis Ecclesiae ex disparibus operum modis in unam perfectionis conuenire concordiam, probans nullam penitus esse membrorum, quod non egeat alterius ope atque conpage, ipso domino capite constituto, in quo sunt omnes sensus ac thesauri sapientiae ac scientiae absconditi.

unde et nobis dedit sensum, per quem sciremus, quod est Verbum in Christo Iesu, in quo est omnis plenitudo diuinitatis corporaliter; in quem iuxta testimonium Iohannis descendens Spiritus Sanctus et permanens in ipso, esse Dominum declarauit.

itaque si et nemo habet, nisi qui a te petit, et nemo nisi secundum diuisionem mensuramque accipit et, qui acceptum habet, ad ipsum custodiendum alieno eget auxilio: qua, rogo, amentia sibi de plenitudine promittit, qui in singularitate non sufficit?

de Domino euangelista [*]( AVCTORES 5 Cor. 1, 12, 4-6 10 Cor. 1, 12, 11 16 Coloss. 2, 3 18 loh. Ep. 1, 5, 20 19 Coloss. 2, 9 21 descendens — 22 ipso Ioh. 1, 32 23 qui a te petit Matth. 5, 42 ) [*]( 4 |fidei — 5 pdi in ras. m. 1 2 || chorinthios ØX 7 ministrationum] operationum Øa 8 haec idem uero deus-9 enumerationes plurimas om. Υψν 12 comparationem ΣΧψ 13 ex om. hg. 14 nullam 2 15 menbrorum X || opere TZ operum ØX || compage Χψ 16 quo sunt] ΣΦΧ quo Υψν 17 et scientiae sunt absconditi v 22 in ipso] ψν in ipsum ΣΥΦΧa. ipsum (addita interp. ante ipsum) Xb; fort. corr. in ipso ipsum || si et] ΣΥΦΧ et si W si ν 23 qui] quia v 24 accepit fshg || alienum Φa )

630
testatur: erat autem lux uera, quae inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. dicit uero Dominus apostolis suis: uos estis lux huius mundi. ibi in solo Domino lux tota, quia uera: hic in cunctis apostolis lux quidem, sed de luce quae tota est.

et cum hoc in apostolis ita est, in quorum electione uniuersum Ecclesiae corpus adsumptum est, quid nos — nos, inquam, et singuli — quid post eos uideri possumus, nisi secundum apostolum Petrum homines ignari credentes tantum per fidem euangelico pheticoque sermoni, tamquam lucernae lucenti in caligoso loco?

quasi inlnstrati etiam ipsi persuademur, nt praeparatae in operibus bonis sint lucernae ardentes in manibus nostris, quae multimodis temptationibus fatigatae et defectu semper proprio et uerbere periclitantur alieno. unde et Dominus in Euangelio ait: et si ipsa lux, quae in nobis est, tenebrae sunt: ipsae tenebrae quantae erunt?

Sed concedo, ut hoc, quantulumcumque lumen est, indefioienti usque in finem uigore permaneat, id est donum illud, quod sortitus est specialis gratiae, non amittat — alioquin plenitudo lucis adsistit in toto, caligo non remanet: caliginem autem dico insipientiae de peccati sordibus accidentem - quid si conpetens ratio est, ut quantum de luce [*]( AVCTOHES 1 loh. 1, 9 3 Matth. 5, 14 9 credentes-11 loco Petr. 2, 1, 19 12 Luc. 12, 35 15 Matth. 6, 23 ) [*]( 1 illuminat Σψ4 tota in ras. ψ6 electionem ΣΦΧ 7 quid post] qui post Xm 10 tanquam V || lucerne Φ || caligoeo] ΣΥΦΧ caliginoso Vv 11 quasi] ΣΥΦΧψ qua cfsg quum h || illustrati V ,12 preparatae Φ || post bonis trium litt. spat. relictum in Φ || lncerne Φ1 13 urls (i. e. uestris) X || fatigare ΥΦ1 14 defecto ΥΦ1|| semper] p X || pereclitantnr Σ1 16 tenebre Φ || sunt ipsae tenebrae om. ΣΥΦΧ || quante s 17 eruntJ Vv sunt ΣΥΦΧ 18 eat om. 2 19 id corr. in ida\' m. 1 s JdS (quod tam idem quam id eat significare potest) 2 U donum] domum sic T 20 alioquin] aliquando V Alioquin si S 21 assistit V 23 competens V )

631
defnerit tantum de caligine supersit?