Liber Apologeticus

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

spiritu consilii diuitem, quo moneat malum nec cogitandum; spiritu uirtutis potentem, quo adfirmet posse esse hominem sine peccato; spiritu scientiae inflatum, quo sperat, nisi qui scientiam legis habuerit, sine peocato esse non posse;

spiritu pietatis exuberantem, quo doceat inimicum uelut amicum diligendum oblitus, quia ipse dixerit, inimico omnimodis non oredendum; spiritu timoris Dei cohonestatum, quo post multam crapulam nouissime expergefactus adiungit, posse hominem sine peccato esse non sine adiutorio Dei,

et per hos praesumptionum, ut arbitror, gradus non reformidat ascendere usque in id elatus, ut dicat, quia in similitudinem Christi perfecta sui potentia plenus in toto super eum descenderit Spiritus Sanctus et manserit;

cum tamen hoc illi soli a Patre Deo datum sit, eui etiam dedit nomen, quod est super omne nomen, qui solus sine peocato est et ingreditur sine macula, apud quem manet ipsum [*]( AVCT0RES15 cf. ad 11 § 5 21 Philipp. 2, 9 23 Exod. 37, 29 % ) [*]( 8 titulis iW ras. m. 1 (uttima litt. erat. B) W 6 quo] 2 qui ΥΦΧψν|| praedicet ΤΦΧ predicet T 7 omnee peccatores Χψv || inpiis X || ignem eternum ψ 8 dampoandoB ΣΥΦ || diuitem] diaiditem T || quo moneat] quamoneat (aUera o ex a ut uid. rad. corr.) # quo maneat ΣΥΧ qui moneat ψν 11 ➙sperat s 18 oblatus Σ1 14 coonestatum (co on- ΦΧ) ΥΦΧ 15 quo] ΣΦΧ qui Υψν || malttl X || expgefact9 (gefact9 in ras. m. 1 et antea -gefactg in marg. ut sic corrigeretur notatum ut saepe) ψ 17 gra*dns (er. r) X 19 descendera Φa20 mansit NX 21 cni] cfl E 22 qui solne sine peccato est in spatio uacuo add. m. 2 in ψ 23 sanctificationis] # in mg. ead. ut uid. m. sc̃ιficaois (oii in raS. m. 1 aut 2) X sanctificatis ΣΥΦt sanctitatis (in rtw. W) ψν ) [*]( 40* )

628
sanctificationis unguentum. nos autem in odorem unguentorum eius currimus et interim super nos aurae uitalis adflatu dulcia uitae spiramina Domino praecedente captamus.

Sed dicis: Ccur tanta me lacessis iniuria, cur tam arrogantis uerbi inuidia grauas? egone me seruus conparare audeam Domino meo, egone terra et cinis conferam Verbo Dei? egone morti obnoxius dici debeam uictori mortis aequalis?\'

bene quidem, o condemnata nequitia, dans testimonium Deo humiliaris in uerbis, sed aliter sensus tuus clamat in paginis. dicis hominem posse esse sine peccato; iterum ac saepius repeto.

homo, qui hoc potest, Christus est: aut praesume nomen aut depone fiduciam. Deus illud uni tantum donauit et hoc non nisi primogenito in multis fratribus. sic catholica fide traditur, sic tenemus.