Liber Apologeticus

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Sed dicis cego dixi hominem sine peccato secundum hunc sensum: peccator cum ingemuerit, tunc saluus erit, hoc est, tunc ad salutem incipiet pertinere\'. tamen sine peccato statim non erit. Dominus enim cum intrasset domum Zaohaei credentis, ait: hodie salus domui huic facta est. numquid, si unus credidit, statim uniuersa domus familia sine peccato fuit, cui tunc utique maiore domus credente initium salutis intrauit?

nam et Dauid cum peccasset ingemnit et, quamuis meruisset audire dimissum sibi esse delictum, multo tamen [*]( AVCTORES 11 Cor. 1, 4, 5 21 Luc. 19, 9 ) [*]( 1 iudici ΦΧ 4 reeurrectionem (resur s. s.) Φ 6 pcań Φ 8 asaiduarum T&XW || pctl s || premiasa Σ1 9 iudicem Φr || ferre] ΥbΨ fore Σ1Υ1Φ*X foret Φb habere s. s. Σ2 10 promulgationem (g in ras.; fuisse uid. t) W || uendicare Υ2Ψ || possu(u m. 2 in ras.) I 12 illuminabit ΣΨ 16 hominis eat v || facia 2 20 domo Υ\'Φ1 (0 fin. m. ut uid. 2 in v, sic, s) || zachei codices 21 domui] domuio ante ras. X || nunquid W 22 credidit (it in ras. m. 2) Ψ || familia] ΣprΦprΨpr familias ΥΣar (ΦarΨar ut uid.) v 28 maiore] W et in mg. c maior ΣΥΦΧv II credente] W, coni. g credenti 2T&>Xv credentem 25 sibi] tibi sax. )

623
postea id ipsum exilio et plurimo expiauit obprobrio, ut manifeste et poena in praesenti reddita et remissio in futurum repromissa uideatur, et per hoc Deus multum misericordiae ingemescenti donauerit peccator, ut peccatum, quod morte dignum erat, temporaria castigatione purgaret.

Ananiae de Paulo dicitur, querellam de persecutione eius cum timore facienti: ego monstrabo illi, quanta patietur propter nomenmeum, ut, cum Paulus ibi solueretur, ubi ligasset persequendo Christum, mox patiendo pro Christo tribulatus usque ad mortem in resurrectione glorificatus existeret. ita fit, quia misericordia et ueritas praeeunt semper faciem Dei, ut, si in tempore ab ingemescente uoluntarium sacrificium, ut ueritas in misericordia fiat, contribulati spiritus et contriti cordis offertur, in fine misericordia iudicio praeferatur.