Liber Apologeticus

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Ecce inflatus spiritu carnis tuae, tamquam super nihil sit, libero superbus arbitrio gloriaris et dicis \'peccator sum quia uolo; pecoo dum uolo; cum autem rursum uoluero, possum esse sine peccato\'. quod dicis \'pecco cum uolo\' uerum est, quia et quod opere non feceris, cogitatione fecisti; rursus cum uolo, non pecco\' durum quidem ac difficile, nec semper omni subest, sed tamen aliquando fieri posse non dubium est;

at uero posse esse sine peccato qui aliquando peccauerit, inpossibile est absque sola gratia baptismi, ubi ex persona Domini dicitur: remissa sunt tibi peccata tua. quod suadeor credere, quia permittor audire: possum ergo esse sine peccato, in hac dumtaxat corruptione, qua uiuimus, non suscipio, non praesumo, non audeo\'.

si enim Dauid orat ad Deum tibi soli peccaui et malum coram te feci et secundum Apocalypsim Iohannis iudioandi sunt mortui ex his, , quae coram Deo peccauerunt, ex his, quae scripta sunt in libris, recipientes secundum opera sua: cur meum circa me praesumo iudicium, si me scio etiam de ipso iudicandum?