Liber Apologeticus

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Possibilitatis non est neque praesumptionis meae, beatissimi sacerdotes, sed artissimae ac paene extremae, ut ipsi agnoscitis, necessitatis, ut ego nunc uidear. quod quidem ut facerem, iniuria coactus sum, non solum defensor fidei meae sed etiam perfidiae manifestator alienae.

sicut enim purgationi propriae studere debeo propter conscientiam — conscientiam autem dico non meam sed alterius —, ita et deprehensos in grege ouium lupos ostentare ad digitum cogor propter fidem et zelum — zelum autem non meum dico sed Christi.

sed neque ego, cum sim minimus omnium, aliquid temeritate praesumo: mihi [*]( OROSII PR̅Β̅Ι LΙΒ̅ APOLLOGETIC̅ INCΙΡ̄(rubris litteris) I E oROsn PR̅Β̅Ι liber APOLOGETICVS INCIPIT T Orosii preebiteri liber apologeticus incipit s Orosii prbi hb apologeticQ incip. X Incipit liber apologeticus orosii prbri T Pauli Orosii uiri doctissimi (P. 0. presbyteri s) liber apologeticus contra Pelagium de arbitrii libertate v ) [*](1 P uerbi possibilitatis grandis et rubra in X grandis et coloribus picta in Ψ || |POSSIBILITATIS— NEQVE| uncialibus in X p Non praesnmptionis meae est beatissimi (et in tng. m. 1: Initium huius operis in quodam codice sic innenimus; possibilitatis est neque presnmpti. onis meae) codex Ashburnhamianus Librianus n. 86 s. XII || non] E otn. ΥΦΧΨ || praeeumtionis ΥΦ resumtionis X 2 poene TØ 3 uidear cum rasura supra a X 4 iniuria* (eras. m) Φ ||Non cum ras. supra N X 6 purgati∗oni (eras. ut uid. r) X 6 conscientiam alterum om. h 7 et] nt Ψ || dephensos X deprehensus (n in o corr. m. 1$) ΦΧ 8 ostenta|re (oetenta in ras. m. 1) X 10 Michi XV )

604
necessitas est iniuriam manifestare, quam passus sum. cunctis pateat qui fecerunt. Dei enim et uoluntas et ordinatio est, ut malum, quod per patientiam tolerabatur, necessarie proderetur, et per contentionem furoris eorum ipsis dignam mercedem quam oportuit erroris sui recipientibus non solum pessimorum denotatio fieret dogmatum sed corripiendarum manifestatio personarum.

patres enim et qui iam quieuerunt martyres et confessores, Cyprianus, Hilarius et Ambrosius, et quibus etiam nunc permanere adhuc in carne necessarium est, qui sunt columnae et firmamenta Ecclesiae catholicae, Aurelius Augustinus et Hieronymus, multa iam aduersus hanc nefariam haeresim absque designatione nominum haereticorum scriptis probatissimis ediderunt.

quamquam et haec uenenatissimorum dogmatum abominatio habet etiam nunc uiuentes mortuos mortuosque uiuentes. nam Origenes et Priscillianus et Iouinianus, olim apud se mortui, in his uiuunt, et non solum uiuunt uerum etiam loquuntur;

nunc uero Pelagine et Caelestius, si in his perseuerauerint uiuentes mortui, ecce aduersus Ecolesiam, quod miserum est, et, quod multo miserius est, in ecclesia palam sibilant impiique serpentes uibrantibus infecta linguis ora lambentes dum sanctam et munitissimam sedem cui subtiliter inrepsere obsident, cunctos fideles, ne ad illud firmissimum quondam in Sion refugium conuolemus, exterrent. fetor siquidem oris eorum longe lateque diffusus omnium, quibus odor uitae in uitam erat, odorem uertit in mortem.