Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Anno ab Vrbe condita DCCCXXVIII Titus, segregatis a numero principum Othone et Vitellio ab Augusto octauus, biennio post Vespasianum regnauit. cuius tanta tranquillitas in imperio fuit, ut nullius omnino sanguinem in republica administranda fudisse referatur.

et tamen tunc Romae orto repente incendio plurimae aedes publicae concrematae sunt. abruptum tunc etiam Bebii montis uerticem magna profudisse incendia ferunt torrentibusque flammarum uicina regionis cum urbibus hominibusque delesse.