Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

luxuriae uero tam effrenatae fuit, ut retibus aureis piscaretur, quae purpureis funibus extrahebantur, frigidis et calidis lauaret unguentis. qui etiam numquam minus mille carrucis confecisse iter traditur.

denique urbis Romae incendium uoluptatis suae spectaculum fecit; per sex dies septemque noctes ardens ciuitas regios pauit aspectus;

horrea quadro structa lapide magnaeque illae ueterum insulae, quas discurrens adire flamma non poterat, magnis machinis quondam ad externa bella praeparatis labefactatae atque inflammatae sunt, ad monumentorum bustorumque deuersoria infelici plebe conpulsa.

quod ipse ex altissima illa Maecenatiana turre prospectans laetusque flammae ut aiebat [*]( AVCTORES 1 1 cerycas—superasse Eus. 2083* 1 2 fort. Sueton. Ner. 28 et 29 exceptis tamen uel sorore — reuerentia § 3 luxuriae — unguentis Eutrop. 7, 14 |j qui etiam — traditar Sueton. Ner. 30 § 4—§ 7 Sueton. Ner. 38 et (§ 7 quam iactauerat) Aug. 28, ab Orosio exornata uelut his g 5 quas — poterat ) [*]( EXPILATORES6 retibus-extrahebantur exscripta sunt ab auctore excerptorum codicis Paris. 8818 sacc. XI (Roth ad Sueton. p. XXXIII) ) [*]( 1 decore D II cerycas] PR1D cerracas (sed punctum litterae i, i. e. y, erasum ut esset r) R2 ceriacas T, cerices h II citharistas] R2D (cith m. 2 in ras. ex...t) B chitaristas P II thragoedoa PR tragoedus D 2 supe∗rasse B II libidinibus (bus in ras. m. 1) D 8 ne a] ea D || ulla ue∗ (e in ras. et m. 2) B 4 referencia D 5 sit] D eet PR || effirenato D ineffrenatae (in marg. uocabulum huie adscriptum eras. in P) PR; inusitatae Eutr. 6 redibua D 7 lauaret ungentis (t un m. 2 aut 3 in ras. 5 lilt., n 8. s. m. 3) P II ungentia D 8 conficiM& I*ter (er. n) D 9 urbis in ras. m. 1 D H uoluntatis PR II ezpectaculum P ezspectaculum B\' 10 sex] sex enim v 11 aspectos D || structa (s m. 2 in ras.) P || ∗ueterum D 12 insulae (a m. 2 in ras.) P infulae B H adire flamma] PB (-re ex -rę R) v flamma adire DO 13 Inahinis D 14 adque P1R1. 16 deuersoria] R1 diuersoria (ue m. 1 aut 2 in ras. P) PR2D || compulsa R2 16 meoenatiana (an in ras. m. 1 aut 2 P) PB U lae* tusque] Dςv laetus PR || flamma D || alebant D )

454
pulchritudine tragico habitu Iliadam decantabat.

auaritiae autem tam praeruptae exstitit, ut post hoc incendium Vrbis, quam se Augustus ex latericia marmoream reddidisse iactauerat, neminem ad reliquias rerum suarum adire permiserit; cuncta, quae flammae quoquo modo superfuerant, ipse abstulit;

centies centena milia sestertium annua ad expensas a senatu conferri sibi imperauit; plurimos senatorum nulla exstante causa bonis priuauit; negotiatorum omnium sub una die, tormentis quoque adhibitis, omnem penitus censum abstersit.

crudelitatis autem rabie ita efferatus est, ut plurimam senatus partem interfecerit, equestrem ordinem paene destituerit. sed ne parricidiis quidem abstinuit, matrem fratrem sororem uxorem ceterosque omnes cognatos et propinquos sine haesitatione prostrauit.