Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Tiberius cum suffragio magni fauoris rettulit ad senatum, ut Christus deus haberetur. senatus indignatione motus, cur non sibi prius secundum morem delatum esset, ut de suscipiendo cultu prius ipse decerneret consecrationem Christi recusauit edictoque constituit, exterminandos esse Vrbe Christianos; praecipue cum et Seianus praefectus Tiberii suscipiendae religioni obstinatissime contradiceret.

Tiberius tamen edicto accusatoribus Christianorum mortem comminatus est. itaque paulatim , immutata est illa Tiberii Caesaris laudatissima modestia in poenam contradictoris senatus; nam regi, quaecumque uoluntate faciebat, uoluptas erat, atque ex mansuetissimo principe saeuissima bestia exarsit.

nam plurimos senatorum proscripsit et ad mortem coegit; uiginti sibi patricios uiros consilii causa [*]( AVCTORES § 5 et § 6 usque ad Christianos Eus. 2051 et Rufin. 2, 2 || Seianus et q. s. Eus. 2050h § 7 Tiberius-comminatns est Hier. 2051 et Bufin. 2, 2 || itaque—exarsit ignotus § 8 plurimos — coegit fort. sec. Hier. 2052 f || uiginti — necauit Sueton. Tib. 55 || Seianum—interfecit Sueton. Tib. 65 ) [*]( ∗ 2 a. (er. d fort., non b) D 3 dimisit] misit D || praesis PR1 praeses ∗∗∗∗∗∗ (er. preies, quarta 1 potius quam s uid. fuisse) D || palestinae PBD 4 ∗∗∗∗torem (3 uel 4 litt. eras.; impera s. s. m. 2) P || adque P1R1 adquae D || ad om. D || retulit PbRDa 5 resurrec∗ne (ti supra ras. m. ant.) P 8 deus] dt D 9 rettulit] D retulit PB 10 cur] PRD ςv quur KM1 (cur M2) quod h 11 mor*em (er. t) D || desus∗∗ cipien do (fort. it eras.) P || de om. B || suscipiendù B1 || cultù B2 12 consecrationem (s s. s. m. 1) D 14 seianoa P* || religione P* religioni (ultima i ex corr. m. ut uid. 2) B religionis D || obstinatissime (fuisse uid. -mę) B 17 inmutata PB mutata D 18 ad contradictoris in marg. imper m, 2 P || rex B2 || quamcumque D 19 adque (corr. m. 2) P1R1 21 ad (d 8. 8. m. 1) D || xx PR || ∗sibi (er. u ?) D )

442
legerat: horum uix duos ihcolumes reliquit, ceteros diuersis causis necauit; Seianum praefectum suum res nonas molientem interfecit;

filios suos Drusum et Germanicum, quorum Drusns naturalis, Germanicus adoptiuus erat, manifestis ueneni signis perdidit; filios Germanici filii sui interfecit.

referre singillatim facta eius horret pudetque; tanta libidinis et crudelitatis rabie efferbuit, ut, qui spreuerant Christo rege saluari, rege Caesare punirentur.

huius tamen imperii anno duodecimo noua et incredibilis clades apud Fidenatium urbem accidit: amphitheatri cauea populo gladiatorium munus spectante conlapsa est et plus quam uiginti milia hominum occidit.

dignum sane posteris tantae correptionis exemplum, tunc ad spectandas hominum mortes auidos homines conuenisse, quando pro salute hominum prouidenda Deus homo esse uoluisset.

deinde anno eiusdem septimo decimo cum Dominus Iesus Christus uoluntarie quidem se tradidit passioni, sed impie a Iudaeis apprehensus et patibulo suffixus est, maximo terrae motu per Orbem facto saxa in montibus scissa, maximarumque urbium plurimae partes plus solita concussione ceciderunt.