Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

iam hinc post passionem Domini, quem Iudaei quantum in ipsis fuit persecuti sunt, continuae clades Iudaeorum, donec exinaniti dispersique deficiant, incessabiliter strepunt.

Tiberius siquidem iuuentutem eorum per speciem sacramenti in prouincias grauioris caeli relegauit, reliquos gentis eiusdem uel similia sectantes Vrbe submouit sub poena perpetuae seruitutis, nisi obtemperassent.

sane Asiae ciuitates [*]( AVCTORES 2 Vergil. Georg. 1, 468 3 usque—afuisse Africanus p. 183, 13 — 184, 3 (unde etiam Augustinus Ciu. D. 3, 15; cf. Rhein. Mus. 1878 p. 324) 6 stellae in caelo uisae sunt Hieronym. 2047* 8 Graecorum libri] \'Ελληvixοϊς ύπομνήμασιν Euseb. ap. Sync. p. 614, 9 Bonn., ethnicorum commentariis Hier. I. I. § 16 Eus. 204sk § 17 Suetonius Tib. 36 § 18 Asiae—donauit cf. Sueton. Tw. 48 a quo tamen haec illo (I) et tributo dimisso (Tac. Ann. 2, 47 et 4, 13), propria (oixειa δαπάνη Phlegon De mir. 13) aliena sunt; fortasse Africano usus est Orosius; ceterum cf. 0. Iahn, Berichte d. Sächs. Ges. 1851 p. 120 sqq. || hic—obiit Sueton. Tw. 73 ? ) [*]( 1 tetraque (altera t in ras. m. 1) P 2 inpiaque PR* || timuere D 3 lunam D || lumine PR1 (lumini m. rec. R) 4 obtitiase D || quarta decimam D -XIIII- PR quarta decima 0 || ea] PRD om. O eadem fsh || luna RbDG 6 deornis D 7 referantur (n 8. s. m. 1; pone r fin. superius parua rasura) P 8 grecorum B gregorum D || liberi D 9 adtestantur (d in t mut.) R adteetatur D || iudei B 10 iudeorum B 12 iuuentutè (* ex corr. ut uid. add. m. 2) P iuuentute∗ (er. s an t ?) D || specia D speciem (c ex t m. 2) R 13 sacramenti intumescentem (intum. a. s. m. 2 R) BT, ed. 1542 in mg.; intumescentem post iuuentutem eorum add. fsh || religauit PR 14 urbem D 15 perpetua D )

444
illo terrae motu dirutas tributo dimisso propria etiam liberalitate donauit. hic ambiguis signis ueneni obiit.

Anno ab Vrbe condita DCCXC tertius ab Augusto Gains Caligula regnare coepit mansitque in imperio annis non plenis quattuor, homo omnium ante se flagitiosissimus et qui uere dignus Romanis blasphemantibus et Iudaeis persecutoribus punitor adhibitus uideretur.

hic, ut breuiter magnitudinem crudelitatis eius expromam, exclamasse fertur utinam populus Romanus unam ceruicem haberet. saepe etiam de condicione temporum suorum conquestus est, quod nullis calamitatibus publicis insignirentur.

O beata germina temporis Christiani, quantum praeualuistis in rebus humanis, ut etiam crudelitas hominis magis potuerit clades desiderare quam inuenire! ecce de tranquillitate generali feritas ieiuna conqueritur;

  1. furor impius intus
  2. Saeua sedens super arma et centum uinctus aeuis
  3. Post tergum nodis fremit horridus ore cruento.

serui rebelles et fugitiui gladiatores perterruere Romam, euertere Italiam, Siciliam deleuerunt, iam paene uniuerso humano [*]( AVCTORES § 1 mansitque—IIII] a. 3 m. 10 d. 8 Eutr. 7,12; a. 3 m. 10 Hier. 2053 || homo—flagitiosissimus fort. Eutr. 7, 12 § 2 exclamasse—haberet Sueton. Cal. 30 9 etiam—11 insignirentur Sueton. Cal. 31 16-18 Vergil. Aen. 1, 294 sqq. ) [*]( 1 dimisso] remisit Tacitus Ann. 2, 47, remisaione tributi id. 4,13 || eti*am P || liberalitate] L. Th. Gronouius in Thes. Gr. ant. 7,459 (liberalitate subleuauit Sueton. Tib. 48), libertate PRD c 2 hi.c (er. n) D 3 ab urbe condita om. D || DCCLXL. (supra x raBura, infra LXL puncta tria erasa; mutatum uid. fuisse in xc) P DCCLXL in DOCXC mut. R septingeotissimo (en ilico ex is) nonagissimo D || agusto D 4 coepit regnare v || (man que aunis) || mansitquae annis in imperio (quae inclusi erasa sunt) D || non] ; (una lilt. erasa) P 5 IIII PB 6 blasfemantibus P || iudeis R 8 crudelitatis ∗∗∗eius (er. crn ?) D || exprimam R2GM2T 10 conditione PRD || conquaestus PD 11 *publicis (er. i) D 12 temporibus D 13 magis om. D 16 intus] inpiuB h (errore typogr.) 17 saeua] sua D || aenis] P2 aeneis PbR catenis DH 18 tergum (t s. s. m. 2) B 19 ∗∗rebelles P || gladiatores (gla s. s. m. 1) P 20 deleuerunt] PR delaeuerunt D deleuere v )

445
generi toto Orbe metuendi; in diebus autem salutis, hoc est temporibus Christianis, conuellere quietem non potest uel Caesar infestus.

hic siquidem magno et incredibili apparatu profectus quaerere hostem uiribus otiosis, Germaniam Galliamque percurrens, in ora Oceani circa prospectum Britanniae restitit. cumque ibi Minocynobelinum Britannorum regis filium, qui a patre pulsus cum paucis oberrabat, in deditionem recepisset, deficiente belli materia Romam rediit.

isdem autem diebus Iudaei, qui iam tunc ob passionem Christi meritis ubique cladibus exagitabantur, apud Alexandriam seditione excitata, profligati caede atque urbe propulsi, expromendarum querellarum causa Philonem quendam, uirum sane in primis eruditum, legatum ad Caesarem miserant.