Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
uastas illas tunc Aegypti solitudines harenasque diffusas, quas propter sitim ac sterilitatem periculesissimamque serpentum abundantiam connersatio humana non nosset, magna habitantium monachorum multitudo compleuerat.
hnc tribuni et milites missi, qui sanctos ac ueros milites Dei alio nomine persecutionis abstraherent. interfecta sunt ibi agmina multa sanctorum.
quae autem per diuersas ubique prouincias his similibusque iussis aduersus ecclesias catholicas et rectae fidei populos gesta sint, satis significatum ipsa reticendi electione sufficiat.
Interea in Africae partibus Firmus sese excitatis Maurorum gentibus regem constituens Africam Mauretaniamque uastauit; Caesaream urbem nobilissimam Mauretaniae dolo captam, deinde caedibus incendiisque conpletam barbaris in praedam dedit.