Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
mox legiones peditum undique equitatu hostium cinctae ac primum nubibus sagittarum obrutae, deinde, cum amentes metu sparsim per deuia cogerentur, funditus caesae gladiis insequentum contisque perierunt.
ipse imperator cum sagitta sauoius uersusque in fugam aegre in cuiusdam uillulae casam deportatus lateret, ab insequentibus hostibus deprehensus, subiecto igne consumptus est et, quo magis testimonium punitionis eius et diuinae indignationis terribili posteris esset exemplo, etiam communi caruit sepultura. [*]( AVCTOKES § 13-§ 15 Hier. 2395 exceptis maxime § 13 iam tunc — impetu, § 14 ac primum — cogerentur..gladiis — perierunt, § 15 et quo — ezemplo Orosianis ut uid. omnibus; ultima etiam — sepultura Hieronymiana sunt, ex 7, 8 § 8 (Eutr. 7, 18) aucta ) [*]( EXPILATORES 5 primo —12 fugam excerpsit Paulus 287, 21- 27 6 perturbatae — 13 consumptus est breuiter excerpsit Isidorus Hist. Goth. 9 16 caruit sepultura] Gregorius Turon. 1, 37: Hucusque Hieronymus: ab hoc uero (quoque Naz.) tempore Horosius (sic Naz.) presbyter plus scripsit ) [*]( 2 ex∗∗iliis (duarum litt. ras.) R 3 decimoquinto v || imperiis |sui D 4 excitatione PR soli 6 gothorom D 8 equitatum P aequitattl a. ras. R || nubibus (ubibus in raa. m. I) P 9 Bparsim] passim DKH, cf. § 10; hnc illncque fugitarent ℬ 10 funditur D || caese BD || insequentum] PRG insequentium DVN1W(ς) 11 ipsi D || saucias R° 12 aegrae P aegrę a. ras. R; aegere M aeger est K aeger 0 || uillolae P uillolat R1 uillule D || casa D 18 depraehensus PRD || subiecto∗| R subiectu D || consumtus PD *14 punitionis (u m. 2, ex o ?) B || dinini D 15 terribile extitisset exemplo V terribili exstitisset posteris (postaris om. 0) exemplo TO || terribilis PRNWX2 || exemplu D || eummuni D )
Consoletnr se, sed in hoc solo, peruicacia miseriaque gentilium, quia temporibus et regibus Christianis tantae simul congestae clades pressam reipublicae onerauere ceruicem: euersae prouinciae, deletus exercitus, imperator incensus. magnum reuera hoc est ad nostrum dolorem magisque miserum quo magis nouum.
sed quid hoc ad consolationem proficit paganorum, qui palam peruident et in his quoque persecutorem ecclesiarum fuisse punitum? unus Deus unam fidem tradidit, unam ecclesiam toto Orbe diffudit: hanc aspicit, hanc diligit, hanc defendit; quolibet se quisquis nomine tegat, si huic non sociatur, alienus, si hanc inpugnat, inimicus est.