Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

contemplabatur enim de eo, quantam uim in ulciscenda fide imperator posset exerere, qui tantam constantiam pro retinenda quondam miles habuisset.

Horum anno imperii tertio Gratianus Yalentiniani filius imperator est factus. eodem anno apud Atrebatas uera lana de nubibus pluuiae mixta defluxit.

Praeterea Athanaricus rex Gothorum Christianos in gente sua crudelissime persecutus, plurimos barbarorum ob fidem interfectos ad coronam martyrii sublimauit, quorum tamen plurimi in Romanum solum non trepidi, uelut ad hostes, sed certi, quia ad fratres, pro Christi confessione fugerunt.