Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

post cum se intolerandis uitiis dedisset ac poena prouincialium fauorem militum compararet, Magnentii dolis in oppido, cui Helena nomen est, in proximo Hispaniae interfectus est.

Magnentius enim apud Augustodunum arripuit imperium, quod continuo per Galliam Africam Italiamque porrexit.

in Illyrico autem Vetranionem, aetate grandaeuum, imperatorem sibi milites creauerunt, uirum natura simplicem cunctisque iucundum, sed qui ne prima quidem umquam litterarum elementa didicisset.

itaque cum primas litteras litterarumque syllabas imperator senex interdum inuitus meditaretur, a Constantio, qui tunc in Magnentium ultione fratris accensus bellum parabat, deponere iussus imperium, abiciens cum litteris [*]( AVCTORES § 5 Constantinus — occisus est Eutr. 10, 9 § 6 Eutropius 10, 10 (quo male intellecto Constantem pro Constantio dixit) et (qui Mesop. uast.) 10, 8 et (nouem) Hier. 2363 § 7 Eutr. 10, 9 § 8-§ 11 Eutr. 10, 10 et 11 et (§ 8 apud-imperium) Hier. 2366d exceptis § 10 cum pr. — syllabus.. interdum innitus et abicienB — dimisit Orosianis ) [*]( EXPILATORES 1 Constantem adsciuit Seuerus Chron. p. 447 ) [*]( 1 strauit (ra in ras. m. 1 ex ∗r) D || constantius PR2 2 insectatur (a statim ex c corr.) D || ad petulantia in marg. ras. P || periculo D 3 constansj PRDg constantinus M2 Constantius h; cf. § 7 4 oaetauerat] PRDς uastauerant T m. post., v || proelis R2 5 adque R1 6 patrata tam D 7 constans post cum se add. WT (VO) ed. 1542 h || paena B 8 conpararet PR1 || magnenti dolis P magnentii | ∗dolis (tii ex ti m. fort. 1, eras. i) R 9 elena D 10 augusto dunum D augustu dunum P augusti. dunum (i radendo ex n) R 11 perrexit D 12 yllyrico P yllirico R illirico D || ueteranionem D || grandeuum R 14 iocundum PRD || quide∗m (er. i) D 15 primum cum Port. Y4Y7 Grubtiz || delicissed D || p∗∗∗rimas (er. fort. lu) R 16 a. R 17 constatio D || magnencium D 18 iussus (us in ras. m. 1) D )

508
purpuras contentusque priuatis feriis, palatium simul scholamque dimisit.

Nepotianus deinde Romae, Constantini sororis filius, gladiatorum manu fretus inuasit imperium: qui deinde cum inprobus ac per hoc inuisus cunctis esset, a Magnentianis ducibus oppressus est.

sequitur bellum illud horribile inter Constantium Magnentiumque apud Mursam urbem gestum, in quo multa Romanorum uirium profligatio etiam in posterum nocuit.