Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

sed Herculii Maximiani soceri qui motus exemplo, ne iterum depositam purpuram in perniciem reipublicae sumeret, priuatum iussit occidi;

quamuis omnibus iam ministris nefariae persecutionis extinctis hunc quoque in quantum exerere potuit persecutorem digna punitio flagitaret.

Constantini filii, Crispus et Constantinus et Licinius adulescens, Licini Augusti filius, Constantini autem ex sorore nepos, Caesares sunt creati.

His diebus Arrius, Alexandrinae urbis presbyter, a ueritate fidei catholicae deuians, exitiabile plurimis dogma constituit. [*]( AVCTORES § 18 Licinius — expelli Hier. 2337d n moi — § 20 Evtrop. 10, 5 et 6 (Orosius corrupto usus exemplari § 19 deinde scripsit) exceptis § 20 Herculii — sumeret Orosianis (cf. 7, 25 § 14) § 21 Orosius § 22 Hier. 2333 § 23 - § 25 sec. Hier. 2338 - (cf. Rufin. 10, 1) ) [*]( EXPILATORES 1 repentina — 3 efferbuit exscripsit Anon. Vales. § 20 3 sororis suae uirum adsciuit Beda D. t. r. 4259 7 sed —11 flagitaret exscripsit Anon. Vales. § 29 ) [*]( 1 ante repentina idem uoc. er. uid. R 2 inter (fuerat im ut wid. sed statim corr.) D || ipsum licinium] PRς ipsum D recte fort., Licinium ipsum v 8 efferbuit P1R1 efferujuit D 4 pannonias P pannonia. (er. s) R || primum (prin in ras. m. 1) P 5 uniueraamque graeciam (grec- R) P1 et ante ras. B || grecia D 6 assurgentem R2 surgentem D 7 sed] ser R1 || herculii] D herculi PR 8 depositã (a ex u) R || purpuram (r prior s. s. m. 2) P purporam D 9 quamuis] PBD cum h 10 hacnc (c pr. del. m. 1) P || exerere] PR exerci re∗ (pro pr. r uid. inchoata esse X; eras. m) D exercere Gς, Anonymi codex; cf. 21 § 5 et 32 § 7 11 persecutionem 0, v ante h || pucio D 12 ∗aduliscens (er. d) D || licini] PB1 licinius D licinii R2v 13 sorore] ore D || nepus R1 nepotes m. 3 aut 4 P 14 arrius] PRς item (duabus r) infra constanter etiam D itemque Hier. codioes, ut Orosium sic scripsisse existi- mandum sit; arius D || presbiter D 15 deans D )

504

qui simul ut primam Alexandriae vel notus vel notatus inUr confusos uulgo sectatores insectatoresque factus est, ab Alexandro, eiusdem tunc urbis episcopo, pulsus ecclesia est.

cumque homines, quos in errorem seduxerat, etiam in seditionem excitaret, apud Nicaeam urbem Bithyniae conuentus trecentorum decem et octo episcoporum factus est, per quos Arrianum dogma exitiabile et miserum esse euidentissime deprehensum, palam proditum ae reprobatum est.