Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
sed Constantinus Lioinium, sororis suae uirum, in Pannonia primum uicit, deinde apud Cibalas oppressit uniuersaque Graecia potitus Licinium crebris bellis terra marique adsurgentem et repressum tandem ad deditionem coegit;
sed Herculii Maximiani soceri qui motus exemplo, ne iterum depositam purpuram in perniciem reipublicae sumeret, priuatum iussit occidi;
quamuis omnibus iam ministris nefariae persecutionis extinctis hunc quoque in quantum exerere potuit persecutorem digna punitio flagitaret.
Constantini filii, Crispus et Constantinus et Licinius adulescens, Licini Augusti filius, Constantini autem ex sorore nepos, Caesares sunt creati.