Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
et tamen eeoe inter tranquillissima temporum bona ipsorum quoque imperatorum, qui ista fecerunt, inusitata felicitas: nulla domi fames, nulla pestilentia, nullum foris bellum nisi uoluntarium, quo exerceri uires non periclitari queant;
res praeterea humano generi huousque incognita: multorum simul regum patiens consortium et magna concordia potestasque communis, alias numquam, nunc in commune prospiciens.
deinde etiam, quod absque ulla haotenue mortalium notitia est, imperatores illi maximi quippe et persecutores, honore deposito et adsumpta quiete, priuati, quod beatissimum homines et summum bonum uitae bonae iudicant, et hoc tunc uelut praemii loco auctores persecutionis adepti sunt, quando accensa persecutio medio sui tempore toto Orbe saeuiebat.
an etiam hanc beatitudinem illis temporibus poenaliter accidisse adseris et nos hinc quoque terrere moliris?