Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

at Maximianus Augustus Quinquegentianos in Africa domuit. porro autem Diocletianus Achilleum obsessum per octo menses apud Alexandriam cepit et interfecit. sed inmoderata uictoria usus Alexandriam direptioni dedit, Aegyptum totam proscriptionibus caedibusque foedauit.

praeterea Galerius Maximianus cum duobus iam proeliis aduersus Narseum conflixisset, tertio inter Gallinicum et Carras congressus et uictus, amissis copiis ad Diocletianum refugit: a quo arrogantissime exceptus est, ita ut per aliquot milia passuum purpuratus ante uehiculum eius cucurrisse referatur.

uerumtamen hac contumelia quasi cote [*]( AVCTORES § 7 et § 8 Eutrop. 9, 23 (§ 8 Alezandriam dir. dedit ab Orosio add.) § 9 Eutrop. 9, 24 (illa duobus iam proeliis..tertio Eutropii exemplar suum ita ut codd. Leyd. et Bert. corruptum male interpretatus scripsit) et (lin. 16 ante) Hier. 2317n § 10 uerumtamen — expediit Orosius ) [*]( 1 adlecti PR || socii (c in ras. m. 2) B || adlectua PR 2 asclipiodotus PB 3 praetorio (o fin. in i m. coaeua corr.) B || pressit P pr*essit (er. a m. 2) B || brittaniamque PBD || decim D 5 alimannis Ra || exercito R1 7 LX milia PB || alamannorum (m pr. s. s. m. I) P -laman noram D || feruntur D || at] ad R1D 8 quinq:gencianus D 9 diucletianus Ra dioclecianus D || per] pro D 10 caepit B || immoderata B3 inmoderate D 11 ad proscriptionibus an marg. uoc. unum adscr. sed erus. P || proscribtionibus Bx 12 gallerios D || maximi*nus (er. a) D 13 adnersum D || tertio inter] terl D 14 gallinicum] PBG, Vs ante corr., X2v, item codd. Leid. et Bert. Eutropii galleni cum D gallenicum VN gaUienicum TO et p. corr. F, gallicinicum W gallicium KM; Callinieun corr. h || carras] D charras PB 15 dioclecianum D || adrogantissime D || exceptus est] R2X2 exceptus PR1Dς, est ante ezc. pro glossa s. s. G3 16 milia* (a tn ras. m. 2) B 17 cote] P m. 2 aut 3 in mg., R2 cute D cutem P1R1. )

491
ad uirtutem usos est, per quam detrita regii fastus rubigine aciem mentis expediit. itaque mox per Illyricum et Мoesiam undique copias contraxit raptimque in hostem reuersus Narseum magnis consiliis uiribusque superauit.

extinotia Persarum copiis ipsoque Narseo in fugam aoto, castra eius innasit, uxores sorores liberosque cepit, immensam uim gazae Persicae diripuit, captiuos quamplurimos Persarum nobilium abduxit. reueraus in Mesopotamiam a Diocletiano plurimo honore susceptus est.

postea per eosdem duces strenue aduersus Carpos Basternasque pugnatum est. Sarmatas deinde uicerunt: quorum copiosissimam captiuam multitudinem per Romanorum finium dispersere praesidia.

Interea Diocletianus in Oriente, Maximianus Heroulius in Occidente uastari ecclesias, adfligi interficique Christianos decimo post Neronem loco praeceperunt: quae persecutio omnibus fere ante actis diuturnior atque immanior fuit, nam per decem annos incendiis ecclesiarum, proscriptionibus innocentum, caedibus martyrum incessabiliter acta est.