Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus, Historiae Adversum Paganos

Germani Alpibus Raetia totaque Itałia penetrata Rauennam usque perueniunt; Alamanni Gallias peruagantes etiam in ltaliam transeunt; Graecia Macedonia Pontus Asia Gothorum inundatione deletur\'; nam Dacia trans Danuuium in perpetuum aufertur; Quadi et Sarmatae Pannonias depopulantur; Germani ulteriores abrasa potiuntur Hispania; Parthi Mesopotamiam auferunt Syriamque conradunt.

exstant adhuc per diuersas prouincias in magnarum urbium ruinis paruae et pauperes sedes, signa miseriarum et nominum indicia seruantes, ei quibus nos quoque in Hispania Tarraconem nostram ad consolationem miseriae recentis ostendimus.

et ne quid forte Romani corporis ab hac dilaceratione cessaret, conspirant intrinsecus tyranni, consurgunt bella ciuilia, funditur ubique plurimus sanguis Romanorum Romanis barbarisque saeuientibus; [*]( AVCTORES § 7 Germani .. Rauennam u. peru. Hier. 2277L aut Eutr. 9, 7 || Alamanni — transeunt Hier. 2278 || Graecia—deletur Hier. 2279 aut Eutr. 9, 8 || Dacia-aufertur Eutr. 9, 8 || Quadidepopulantar Hier. 2279 || Germani .. pot. Hispania Hier. 2280 aut Eutr. 9, 8; cf. Oros. 7, 41 § 2 || Parthi-conrodunt Hier. 2280 aut Eutr: 9; 8 § 8 Tarraconem cf. Eutr. 9, 8 et Hier. 2280 ) [*]( 1 [relictaeque gentes laxatxsque habenis in omnes romajnorum P || relictaéque (que a. a. m. 1) B || auenis D 2: [fines inuehuntur germani alpibus rhetia totaque] P || rhetia B eciam D || penetra[ta rauennam usque perneniunt] P 3 alamanni] PBD || [gallias peruagian]tes P 4 [etiam in italiam transeunt graecis maohedonia portus (sic) asia] P || grecia B greciam D || machedonia a. r. B macidoniam (i prior a. s. m. 1) D 5 [gothorum inundatione deletur] P || gothorum] BD || deletur] BDςv (singulari numero etiam apud Eutr. et Hier.) delentnr (V2N) h || datis B || [trans danubiom] P || danuuium] D danubium B 6 perpetua D || aufemtur B || qua dies armatae D 7 abrasam D || hispaniam D || misopotamlam (I ex corr. add. m. 1) D 8 siriamque D || conradunt] Dg con∗radunt P con*redunt (correctura erasa) B contrahunt V3O contradicunt (s. 8. al corrad m. 3) G corrodunt s (nLugdd. 1-4) Zv || extant P et post ras. R 10 sedes] ∗ędes (er. s) G2 glossam ulilule adscr. G* || inditia R1 11 spania D || terracone D || nostra D 12 conlationem D || retentis a. rare B regentis D 13 romani (i in ras.) B || delaceratione (de m di m. coaeua) B || cesseret B* 15 sanguis plurimus D solus ) [*]( 31* )

484
sed cito ira Dei in misericordiam uertitur et coeptae ultionis maior forma quam poena in mensuram plenitudinis reputatur.

igitur primus Genuus, qui purpuram imperii sumpserat, apud Myrsam occiditur. Postumus in Gallia. inuasit tyrannidem, multo quidem reipublicae commodo, nam per decem annos ingenti uirtute ac moderatione usus et dominantes hostes expulit et perditas prouincias in pristinam faciem reformauit; seditione tamen militum interfectus est.

Aemilianus apud Mogontiacum cum res nonas moliretur oppressus est. post mortem Postumi Marius ibidem inuasit imperium sed continuo interfectus est. deinde Victorinus a Gallis ultro creatus et post paululum occisus est.

huic successit Tetricus, qui tunc Aquitanicae praesidatus administrabat officium. multas seditiones militum pertulit. at uero in Oriente per Odenatum quendam collecta agresti manu uicti repulsique Persae, defensa Syria, recepta Mesopotamia est, et usque ad Ctesiphontem rusticani Syriae cum Odenato suo uincendo uenerunt.