Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

huic successit Tetricus, qui tunc Aquitanicae praesidatus administrabat officium. multas seditiones militum pertulit. at uero in Oriente per Odenatum quendam collecta agresti manu uicti repulsique Persae, defensa Syria, recepta Mesopotamia est, et usque ad Ctesiphontem rusticani Syriae cum Odenato suo uincendo uenerunt.

Gallienus autem eum rempublicam deseruisset ac Mediolani libidinibus inseruiret, occisus est [*]( AVCTORES g 10 Gennus — occiditur Eutr. 9, 8 || Postumas sqq. et § 11 Eutr. 9, 9 exceptis § 11 oppressus est et ibidem, quae suo Marte addidit Orosius § 12 Eutr. 9, 10 et (collecta agresti manu) Sier. 2282r § 13 Eutr. 9, 11 et (libidinibus inseruiret) 9, 8 ) [*]( 2 nensura D 8 primo gneus genuns V primo genuua 0 p genuus 0, || gennus] PRDςv; apud Mnrsam Ingenuo (Genuo codd. Leid. et Bert., Γέυυοv Paean.) Eutr.; Ingenuue corr. h || sumserat PD* 4 missam D || postumius PR (t a. 8. m. 1 in R) 5 namd (d dd. m. 1) P || decim D x B 7 post reformauit 8 litterorum spatium rel. in fine uersus P 8 aemilianus] PRv itemque (uel em-) 5 aemelianus D emelianns Y; immo Laelianus. Fort. tamen Orosius scripsit item aelianns (1. aeliano Eutropii codd. Leid. et Bert., Aouxιω AlλιαvώΡaean.) 9 mogontiacum cum] MHN mogonziacum cum T mogontiam cum PBW mogontia cum D magontiam cum G ingentia cum V 10 postumi] G1 VY. postumii P (sic postumi imarins), BDG (m. ut uid. 2), N1X2 postumiani W 11 uicturinus PB1 12 paullnlum P* 13 multasque v \' 14 quemdam D 15 peree Bx || asiria D 16 cteaifontem PD tesifoutem B 17 odenatn R* 18 ∗∗deseruisset (1 aut 2 litt. er.) P )

485

Anno ab Vrbe condita MXXV Claudius uicesimus octauus uoluntate senatus sumpsit imperium statimque Gothos iam per annos quindecim Illyricum Macedoniamque uastantes bello adortus incredibili strage deleuit. cui a senatu clipeus aureus in curia et in Capitolio statua aeque aurea decreta est; sed continuo apud Sirmium, priusquam biennium in imperio expleret, morbo correptus interiit.

Claudio mortuo Quintillus frater eius ab exercitu imperator electus, uir quidem unicae moderationis et solus fratri praeferendus, septimo decimo die imperii interfectus est.