Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus, Historiae Adversum Paganos

Anno ab Vrbe condita millesimo quarto Decius, ciuilis belli incentor et repressor, occisis Philippis uicensimus quintus ab Augusto inuasit imperium tenuitque annis tribus.

idem continuo, in quo se etiam ob hoc Philippos interfecisse docuit, ad persequendos interficiendosque Christianos septimus post Neronem feralia dispersit edicta plurimosque sanctorum ad coronas Christi de suis crucibus misit.

idemque filium suum Caesarem legit: cum quo simul continuo in medio barbarorum sinu interfectus est.

Anno ab Vrbe condita millesimo septimo Gallus Hostilianus uicensimus sextus ab Augusto regnum adeptus uix duobus [*]( AVCTORES § 4 Eutr. 9, 3 et (Decii fraude) Bier. 2268* cap. 21 § 1 Decius ciu. belli.. repressor Eutr. 9, 4 || xxv sqq. Hier. 226sa, qui tamen non a. III sed a. 1 tn. 2 numerat (II Eutr.) § 2 idem — Christianos Hier. 2268* (cf. codd. ABMB) || plurimosque sqq. fort. adhibitus Rufinus 6, 29 § 3 Eutr. 9, 4 § 4 Gallus sqq. Eutr. 9, 5 et (17 xxvi et uix n annis) Hier. 2269 ) [*]( 1 quin] qui in D 2 ad - ecclesiam] a xpi ecclesia TO xp̃ι aecclae 01 || ohristum et] ohristi D (xp̃ι) || eolesiam P (non R) 3 capitulium D || immolataque D 4 nullus nullus (sed prius erasum) B || autor R* 5 tumultum militare decii D || militari (m 8. 8. m. ut uid. 1) P 7 millissimo D 8 occis∗is (alt. i radendo ex u) D H -xxu- P XXV.. (8. s. mus et tus m. 2) B 9 i*nuaait (er. a) R 10 ob (o in ras. m. ut uid. 1) B ab V || philippos] X1 (HN) v philippum PRDgZ 11 septimũ (ũ in us corr. m. 1) P 12 s.anctorum (er. c) B 13 de suis cr. misit om. D || crucibus] PR1Vs Port. N1KMbHNEv cruciatibus R2GVTW Мa (O) X, Frectdfus h 16 mille∗simo (eras. s) B milissimo D 17 XXVI PB || uixi R1 uixit (exp. m. ant., erasis aliis punctis) P uixit B* )

480
annis cum Volusiano filio obtinuit.

exeritnr ultio uiolati nominis Christiani et usquequo ad profligandas ecclesias edicta Decii cucurrerunt, eatenus incredibilium morborum pestis extenditur: nulla fere prouincia Romana, nulla ciuitas, nulla domus fuit, quae non illa generali pestilentia correpta atque uacuata sit.

hac sola pernicie insignes Gallus et Volusianus dum contra Aemilianum nonis rebus studentem bellum ciuile moliuntur, occisi sunt. Aemilianus tamen tertio mense inuasae tyrannidis extinctus est.