Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus, Historiae Adversum Paganos

Seuerus uictor in Britannias defectu paene omnium sociorum trahitur. ubi magnis grauibusque proeliis saepe gestis receptam partem insulae a ceteris indomitis gentibus uallo distinguendam putauit. itaque magnam fossam firmissimumque uallum, crebris insuper turribus communitum, per centum triginta et duo milia passuum a mari ad mare duxit.

ibique apud Eboracum oppidum morbo obiit. reliquit duos filios, Bassianum et Getam: quorum Geta hostis publicus indicatus interiit, Bassianus Antonini cognomine adsumpto regno potitus est. 504

Anno ab Vrbe condita DCCCCLXII Aurelius Antoninus Bassianus idemque Caracalla octauus decimus ab Augusto principatum adeptus est mansitque in eo annis non plenis septem.

uixit patre asperior, omnibus autem hominibus libidine intemperantior, qui etiam nouercam suam Iuliam uxorem duxerit. hic contra Parthos bellum moliens, inter Edessam et Carras ab hostibus circumuentus occisus est. [*]( AVCTORES § 7 Eutr. 8, 19 exceptis defectu—sociorum, magnisgestis, crebris - communitum Orosianis § 8 Eutr. 8, 19 (morbo add. Orosius) cap. 18 § 1 Aurelius - § 2 Eutr. 8, 20 et (14 XVIII) Hier. 2227 et (18 inter-Carras) Hier. 2233 ) [*]( EXPILATORES 3 uictor—12 potitus est (omissis 8 per — passuum) exscripsit Beda Rist. eccE. J, 5 6 magnam — 9 duxit.. obiit repetiuit Beda D. r. t. a. 4145 ) [*]( 2 lugdonem D 3 opperessus (priorem e del. m. 1) P oppressus (sus 8. 8. m. 1) D || brit tanias P brittanias RD 4 sotiorum R2 || grauibus R1 5 proheliis D || a* (er. c ut uid.) B 7 firmissimumque] crebrissimumqae D || ∗∗∗tttribus (er. tur) D 8 cxxx et duo milia PB 9 obiat D 10 basi∗∗anum (er. si) D || getam] D zetham PB || zetha PB getam D 11 adsumto P assumpto B1 18 nongentissimo sexagissimo secundo D 14 cara galla D 15 annis om. D || septem uiiit patre] tre D 17 du- xerit] G1N1v Eutr. duxerat PRG3WX2 duiit DYTO 18 carras] D charras PB )

476

Post hunc nonus decimus ab Augusto Ophilus Maorinus, qui praefectus praetorio erat, cum filio Diadumeno inuasit imperium sed emenso anno continuo apud Archelaidem militari tumultu occisus est.

Anno ab Vrbe condita DCCCCLXX Marcus Aurelins Antoninus uicensimus ab Augusto imperium adeptus tenuit annis quattuor.