Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus, Historiae Adversum Paganos

hoc quidem bellum prouidentia Dei administratum esse cum plurimis argumentis tum praecipue epistula grauissimi ac modestissimi imperatoris apertissime declaratum est.

nam cum insurrexissent gentes inmanitate barbarae, multitudine innumerabiles, hoc est Marcomanni Quadi Vandali Sarmatae Suebi atque omnis paene Germania, et in Quadorum usque fines progressus exercitus circumuentusque ab hostibus propter aquarum penuriam praesentius sitis quam hostis periculum sustineret:

ad [*]( AVCTORES § 5 lues-prouinciis Hier. 2184q (plnrimis pro multis more suo Orosius) || totamque-§ 6 Eutrop. 8, 12 et 13 § 7 sec. Hier. 2189 § 8 inmanitate—innumerabiles Orosius || Marcom.- Germania (barbaria Eutr.) Eutr. 8, 13 D in Quadorum — § 9 et § 11 sec. Hier. 2189 et Bufin. 5, 5 ) [*]( EXPILATORES 1 secuta est - 2 uastauit compilauit Beda D. t. r. a. 4131 ) [*]( 1 lues] lucis R1 || plurimis] primis D 8 culture R* || adque PR* || ruina D gpinas 0 4 uero] ue- D || romanorum Gv 5 longinqua (gin 8. a. m. 1) P longa∗ (ga in ras. m. 2) R || hibernia D || disposita consumpta fuerunt D || consumtas P 6 marcomanicum D 7 delectu R2D || militum (m prior 8. s. m. 1 aut 2) P || camuntium] PRς carnuncium D carnutium N* Carnuntum G post ras., h 8 carcus D 9 plurimus a. ras. B 10 epistola R2D || ac] et D 11 apertisaime] P3D om. P1R 12 immanitate R* || barbara multitudo D || barbariq R* || innnmerabiles (er in ras.) B 13 nnandali PR n suebi PR (b ex u eorr. m. 1 in P) om. D || adque PR1 om. D 14 p∗ene R pae- D || quadrum D || pro|gressus (p inchoata del.) P 15 paennriam P et a. ras. B pinnria D 16 praessentius] MaN1 (u s. s. in Na) praesentium PR1 praesenti D tam praesentis (prius u in a corr., sed del. R2) R2V quam praesentius Mb tam praesens (tam ex corr. m. 3) G || siti D || snstineret (ti in ras. m. ant.) P )

472
inuocationem nominis Christi, quam subito magna fidei constantia quidam milites effusi in preces palam fecerunt, tanta uis pluuiae effusa est, ut Romanos quidem largissime ac sine iniuria refecerit, barbaros autem crebris fulminum ictibus perterritos, praesertim cum plurimi eorum occiderentur, in fugam coegerit.

quorum terga Romani usque ad internecionem caedentes gloriosissimam uictoriam et omnibus paene antiquorum titulis praeferendam rudi paruoque militum numero sed potentissimo Christi auxilio reportarunt.

exstare etiam nunc apud plerosque dicuntur litterae imperatoris Antonini, ubi inuocatione nominis Christi per milites Christianos et sitim illam depulsam et conlatam fatetur fuisse uictoriam.

idemque Antoninus Commodum filium suum adsumpsit in regnum; praeteriti etiam temporis per omnes prouincias tributa donauit omniaque simul fiscalium negotiorum calumniosa monumenta congesta in foro iussit incendi seuerioresque leges nonis constitutionibus temperauit. postremo in Pannonia constitutus repentino morbo diem obiit.